PL 41, col. 470

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 15.0

3.
Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines
non essent, sicut quidam putant, sed homines
procul dubio fuisse, Scriptura ipsa sine ulla ambiguitate
declarat. Cum enim praemissum esset, quod videntes
angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumpserunt
sibi uxores ex omnibus quas elegerant; mox adjunctum
est, Et dixit Dominus Deus: Non permanebit
spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter
quod caro sunt. Spiritu quippe Dei fuerant facti angeli
Dei et filii Dei: sed declinando ad inferiora, homines
dicuntur nomine naturae, non gratiae; dicuntur et caro,
desertores spiritus et deserendo deserti.
Et Septuaginta
quidem interpretes et angelos Dei dixerunt istos,
et filios Dei: quod quidem non omnes codices
habent; nam quidam nisi filios Dei non habent. Aquila
autem, quem interpretem Judaei caeteris anteponunt,
non angelos Dei, nec filios Dei, sed filios deorum interpretatus
est. Utrumque autem verum est. Nam
et filii Dei erant, sub quo patre suorum patrum etiam
fratres erant; et filii deorum, quoniam a diis geniti
erant, cum quibus et ipsi dii erant, juxta illud Psalmi: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes
[(Psal. LXXXI,
6)]
. Merito enim creduntur Septuaginta interpretes
accepisse propheticum spiritum, ut si quid ejus auctoritate
mutarent, atque aliter quam erat quod interpretabantur
dicerent, neque hoc divinitus esse dictum
dubitaretur. Quamvis hoc in hebraeo esse perhibeatur
ambiguum, ut et filii Dei, et filii deorum, posset interpretari.
4.
Omittamus igitur earum scripturarum fabulas,
quae apocryphae nuncupantur, eo quod earum occulta
origo non claruit patribus, a quibus usque ad nos
auctoritas veracium Scripturarum certissima et notissima
successione pervenit. In his autem apocryphis
etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa
falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem
nonnulla divina Enoch, illum septimum ab Adam, negare
non possumus, cum hoc in Epistola canonica
Judas apostolus dicat [(Judae 14)] . Sed non frustra non
sunt in eo canone Scripturarum, qui servabatur in
templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum,
nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei judicata
sunt, nec utrum haec essent quae ille scripsisset,
poterat inveniri, non talibus proferentibus, qui
ea per seriem successionis reperirentur rite servasse.
Unde illa quae sub ejus nomine proferuntur, et continent
istas de gigantibus fabulas, quod non habuerint
homines patres, recte a prudentibus judicantur
non ipsius esse credenda; sicut multa sub nominibus
et aliorum Prophetarum, et recentiora sub nominibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.