PL 41, col. 471

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 15.24 · City of God 15.0

Apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia
nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti
examinatione remota sunt. Igitur secundum
Scripturas canonicas hebraeas atque christianas, multos
gigantes ante diluvium fuisse, non dubium est, et
hos fuisse cives terrigenae societatis hominum; Dei
autem filios, qui secundum carnem de Seth propagati
sunt, in hanc societatem deserta justitia declinasse.
Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes nasci
potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis
multi utique tunc fuerunt, quam post diluvium temporibus
caeteris. Quos propterea creare placuit Creatori,
ut etiam hinc ostenderetur non solum pulchritudines,
verum etiam et magnitudines et fortitudines
corporum non magnipendendas esse sapienti, qui spiritualibus
atque immortalibus longe melioribus atque
firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque
communibus beatificatur bonis. Quam rem
alius propheta commendans ait: Ibi fuerunt gigantes
illi nominati, qui ab initio fuerunt staturosi, scientes
praelium. Non hos elegit Dominus, nec viam scientiae dedit
illis: et interierunt, quia non habuerunt sapientiam,
perierunt propter inconsiderantiam [(Baruch III, 26-28)]
.
CAPUT XXIV.-- Quomodo intelligendum sit, quod de eis qui diluvio perdendi erant, Dominus dixit, Erunt dies eorum centum viginti anni.
Quod autem dixit Deus, Erunt dies eorum centum
viginti anni [(Gen. VI, 3)]
, non sic accipiendum est,
quasi praenuntiatum sit, post haec homines centum
viginti annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium
etiam quingentos excessisse inveniamus. Sed
intelligendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem
quingentorum annorum esset Noe, id est, quadringentos
octoginta vitae annos ageret, quos more suo Scriptura
quingentos vocat, nomine totius maximam partem
plerumque significans: sexcentesimo quippe anno
vitae Noe, secundo mense factum est diluvium [(Id.
VII, 11)] ; ac sic centum viginti anni praedicti sunt
futuri vitae hominum periturorum, quibus transactis
diluvio delerentur. Nec frustra creditur sic factum
esse diluvium, jam non inventis in terra qui non erant
digni tali morte defungi, qua in impios vindicatum
est: non quo hic quidquam bonis quandoque morituris
tale genus mortis faciat aliquid quod eis possit
obesse post mortem. Verumtamen nullus eorum diluvio
mortuus est, quos de semine Seth propagatos
sancta Scriptura commemorat. Sic autem divinitus
diluvii causa narratur: Videns, inquit, Dominus Deus,
quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram,
et omnis quisque cogitat in corde suo diligenter super
maligna omnes dies: et cogitavit Deus quia fecit hominem
super terram, et recogitavit, et dixit Deus, Delebo hominem quem feci a facie terrae, ab homine usque ad
pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli, quia iratus
sum, quoniam feci eos
[(Id. VI, 5-7)]
.
CAPUT XXV.-- De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.