PL 41, col. 655
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: City of God 19.24 · City of God 19.23 · City of God 19.0
Litteris Hebraeorum: Dixi Domino, Deus meus
es tu, quoniam bonorum meorum non eges [(Psal. XV,
2)]
. Hujus autem praeclarissimum atque optimum sacrificium
nos ipsi sumus, hoc est civitas ejus, cujus
rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae
fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus
disputavimus [(Lib. 10, cap. 6, et alibi)] . Cessaturas
enim victimas, quas in umbra futuri offerebant Judaei,
et unum sacrificium gentes a solis ortu usque
ad occasum, sicut jam fieri cernimus oblaturas, per
Prophetas Hebraeos oracula increpuere divina: ex
quibus quantum satis visum est, nonnulla protulimus,
et huic jam operi aspersimus. Quapropter ubi
non est ista justitia, ut secundum suam gratiam civitati
obedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam
sacrificet, nisi tantum sibi; et per hoc in omnibus
hominibus ad eamdem civitatem pertinentibus
atque obedientibus Deo, animus etiam corpori, atque
ratio vitiis, ordine legitimo fideliter imperet; ut quemadmodum
justus unus, ita coetus populusque justorum
vivat ex fide, quae operatur per dilectionem,
qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus,
et proximum sicut semetipsum: ubi ergo non est ista
justitia, profecto non est coetus hominum juris consensu
et utilitatis communione sociatus. Quod si non
est, utique populus non est, si vera est haec populi
definitio. Ergo nec respublica est: quia res populi
non est, ubi ipse populus non est.
CAPUT XXIV.-- Qua definitione constet populi et reipublicae nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed etiam regna alia vindicare.
Si autem populus non isto, sed alio definiatur modo,
velut si dicatur, Populus est coetus multitudinis
rationalis, rerum quas diligit concordi communione
sociatus: profecto ut videatur qualis quisque populus
sit, illa sunt intuenda quae diligit. Quaecumque tamen
diligat, si coetus est multitudinis, non pecorum, sed
rationalium creaturarum, et eorum quae diligit concordi
communione sociatus est, non absurde populus
nuncupatur; tanto utique melior, quanto in melioribus;
tantoque deterior, quanto est in deterioribus
concors. Secundum istam definitionem nostram Romanus
populus, populus est; et res ejus sine dubitatione
respublica. Quid autem primis temporibus
suis, quidve sequentibus populus ille dilexerit, et quibus
moribus ad cruentissimas seditiones, atque inde
ad socialia atque civilia bella perveniens, ipsam concordiam,
quae salus quodammodo est populi, ruperit
atque corruperit, testatur historia: de qua in praecedentibus
libris multa posuimus. Nec ideo tamen vel
ipsum non esse populum, vel ejus rem dixerim non
esse rempublicam, quamdiu manet qualiscumque rationalis
multitudinis coetus, rerum quas diligit concordi
communione sociatus. Quod autem de isto populo
et de ista republica dixi, hoc de Atheniensium
vel quorumcumque Graecorum, hoc de Aegyptiorum,
noc de illa priore Babylone Assyriorum, quando in