PL 41, col. 661

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 20.2 · City of God 20.3

lateant; cum tamen in hac re piorum fidem
non lateat, justum esse quod latet.
CAPUT III.-- Quid in libro Ecclesiaste Salomon de his quae in hac vita et bonis et malis sunt communia, disputarit.
Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnavit
in Jerusalem, librum qui vocatur Ecclesiastes,
et a Judaeis quoque habetur in sacrarum canone Litterarum,
sic exorsus est: Vanitas vanitantium, dixit
Ecclesiastes; vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae
homini abundantia in omni labore suo, quo laborat sub
sole [(Eccle. I, 2 et 3)]
? Et cum ex hac sententia connecteret
caetera, commemorans aerumnas erroresque
vitae hujus, et vanescentes interea temporum lapsus,
ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur; in ea rerum
vanitate sub sole, illud etiam deplorat quodammodo,
quod cum sit abundantia sapientiae super insipientiam,
sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque
oculi sint in capite ipsius, et stultus in tenebris ambulet;
unus tamen incursus incurrat omnibus [(Id. II,
13, 14)] , utique in hac vita quae sub sole agitur: significans
videlicet ea mala, quae bonis et malis videmus
esse communia. Dicit etiam illud, quod et boni patiantur
mala, tanquam mali sint, et mali tanquam
boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, vanitas, quae facta est super terram; quia sunt justi, super
quos venit sicut factum impiorum; et sunt impii, super
quos venit sicut factum justorum. Dixi quoniam hoc
quoque vanitas
[(Id. VIII, 14)]
. In hac vanitate, cui,
quantum satis visum est, intimandae totum istum librum
vir sapientissimus deputavit, non utique ob
aliud, nisi ut eam vitam desideremus, quae vanitatem
non habet sub hoc sole, sed veritatem sub illo qui
fecit hunc solem: in hac ergo vanitate, numquid nisi
justo Dei rectoque judicio similis eidem vanitati factus
vanesceret homo? In diebus tamen vanitatis suae interest
plurimum, utrum resistat, an obtemperet veritati,
et utrum sit expers verae pietatis, an particeps:
non propter vitae hujus vel bona acquirenda, vel mala
vitanda vanescendo transeuntia; sed propter futurum
judicium, per quod erunt et bonis bona, et malis mala,
sine fine mansura. Denique iste sapiens hunc librum
sic conclusit, ut diceret, Deum time, et mandata
ejus custodi; quia hoc est omnis homo: quia omne hoc
opus Deus adducet in judicium in omni despecto, sive
bonum, sive malum [(Id. XII, 13, 14)]
. Quid brevius,
verius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time, et
mandata ejus custodi; quia hoc est omnis homo. Quicumque
enim est, hoc est, custos utique mandatorum
Dei: quoniam qui hoc non est, nihil est. Non enim
ad veritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine
vanitatis. Quia omne hoc opus, id est, quod
ab homine fit in hac vita, sive bonum, sive malum,
Deus adducet in judicium, in omni despecto, id est, in
omni etiam qui contemptibilis hic videtur, et ideo
nec videtur: quoniam Deus et ipsum videt, nec eum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.