PL 41, col. 676
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: City of God 20.10 · City of God 20.11
Sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnaount cum
eo mille annis:
non utique de solis episcopis et presbyteris
dictum est, qui proprie jam vocantur in Ecclesia
sacerdotes: sed sicut omnes Christianos dicimus
propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes,
quoniam membra sunt unius sacerdotis. De quibus
apostolus Petrus, Plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium [(I Petr. II, 9)]
.
Sane, licet breviter atque transeunter,
insinuavit Deum esse Christum, dicendo, Sacerdotes Dei et Christi,
hoc est, Patris et Filii;
quamvis propter formam servi, sicut filius hominis,
ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum,
secundum ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)] . De
qua re in hoc opere non semel diximus.
CAPUT XI.-- De Gog et Magog, quos ad persequendam Ecclesiam Dei, solutus prope finem saeculi diabolus incitabit.
Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, solvetur satanas
de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes,
quae sunt in quatuor angulis terrae, Gog et Magog, et
trahet eos in bellum, quorum numerus est ut arena maris.
Ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat.
Nam et antea modis quibus poterat, per mala multa
et varia seducebat. Exibit autem dictum est, in apertam
persecutionem de latebris erumpet odiorum.
Haec enim erit novissima persecutio, novissimo imminente
judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum
orbe patietur, universa scilicet civitas Christi ab universa
diaboli civitate, quantacumque erit utraque super
terram. Gentes quippe istae, quas appellat Gog et
Magog, non sic sunt accipiendae, tanquam sint aliqui
in aliqua parte terrarum barbari constituti, sive quos
quidam suspicantur Getas et Massagetas, propter litteras
horum nominum primas, sive aliquos alios
alienigenas, et a Romano jure sejunctos. Toto namque
orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum
est, Nationes quae sunt in quatuor angulis terrae:
easque subjecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem
nominum esse comperimus Gog tectum,
Magog de tecto: tanquam domus, et ipse qui procedit
de domo. Gentes igitur sunt, in quibus diabolum
velut in abysso superius intelligebamus inclusum;
et ipse de illis quodammodo sese efferens et