PL 41, col. 783

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 22.20 · City of God 22.21 · City of God 22.0

fuisse per imos meatus, nihil inde in ejus carnem mutatum
atque conversum, cum ipsa macies quae fuit et
non est, satis indicet quae illis escis detrimenta suppleta
sint? Jam itaque aliqua paulo ante praemisi,
quae ad istum quoque nodum solvendum valere debebunt.
Quidquid enim carnium exhausit fames, utique
in auras est exhalatum: unde diximus omnipotentem
Deum posse revocare quod fugit. Reddetur ergo caro
illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit.
Ab illo quippe altero tanquam mutuo sumpta deputanda
est: quae sicut aes alienum, ei redhibenda est,
unde sumpta est. Sua vero illi, quem fames exinanierat,
ab eo qui potest etiam exhalata revocare, reddetur.
Quamvis etsi omnibus perisset modis, nec ulla
ejus materies in ullis naturae latebris remansisset,
unde vellet, eam repararet Omnipotens. Sed propter
sententiam Veritatis, qua dictum est, Capillus capitis
vestri non peribit; absurdum est ut putemus, cum capillus
hominis perire non possit, tantas carnes fame
depastas atque consumptas perire potuisse.
3.
Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis
atque tractatis, haec summa conficitur, ut in resurrectione
carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum
magnitudo, quas habebat perficiendae sive
perfectae cujusque indita corpori ratio juventutis, in
membrorum quoque omnium modulis congruo decore
servato. Quod decus ut servetur, si aliquid
demptum fuerit indecenti alicui granditati in parte
aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque
id pereat, et congruentia partium ubique teneatur,
non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae
corporis addi posse credamus; cum omnibus partibus,
ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si
enormiter in una esset, utique non deceret. Aut si
contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum
esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum
est; tantum absit omnis deformitas, omnis
infirmitas, omnis tarditas, omnisque corruptio, et si
quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis
et promissionis filii aequales erunt Angelis Dei,
si non corpore, non aetate, certe felicitate.
CAPUT XXI.-- De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
Restituetur ergo et quidquid de corporibus vivis,
vel post mortem de cadaveribus periit, et simul cum
eo quod in sepulcris remansit, in spiritualis corporis
novitatem ex animalis corporis vetustate mutatum
resurget, incorruptione atque immortalitate vestitum.
Sed etsi vel casu aliquo gravi vel inimicorum immanitate
totum penitus conteratur in pulverem, atque in
auras vel in aquas dispersum quantum fieri potest,
nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi
poterit omnipotentiae Creatoris, sed capillus in eo capitis
non peribit. Erit ergo spiritui subdita caro spiritualis,
sed tamen caro, non spiritus: sicut carni subditus
fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus,
non caro. Cujus rei habemus experimentum in nostrae
poenae deformitate. Non enim secundum carnem, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.