PL 41, col. 782

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 22.20 · City of God 22.19 · City of God 22.0

justi viri, nec poterant invenire [(Gen. XIX, 11)] . Quae
si caecitas fuisset, qua fit ut nihil possit videri, non
ostium quo ingrederentur, sed duces itineris a quibus
inde abducerentur, inquirerent.
3.
[XX.] Nescio quo autem modo sic afficimur
amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno
in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices, quae
pro Christi nomine pertulerunt: et fortasse videbimus.
Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit,
et quaedam, quamvis in corpore, non corporis, sed
virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua
martyribus amputata et ablata sunt membra, sine
ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum,
quibus dictum est, Capillus capitis vestri non peribit.
Sed si hoc decebit in illo novo saeculo, ut indicia
gloriosorum vulnerum in illa immortali carne cernantur,
ubi membra, ut praeciderentur, percussa vel
secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris
redditis, non perditis, apparebunt. Quamvis itaque
omnia quae acciderunt corpori vitia, tunc non erunt;
non sunt tamen deputanda vel appellanda vitia virtutis
indicia.
CAPUT XX.-- Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque revocanda sit.
1.
Absit autem ut ad resuscitanda corpora vitaeque
reddenda non possit omnipotentia Creatoris omnia
revocare, quae vel bestiae, vel ignis absumpsit, vel in
pulverem cineremve collapsum, vel in humorem solutum,
vel in auras est exhalatum. Absit ut sinus ullus
secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum
sensibus nostris, ut omnium Creatoris aut lateat cognitionem,
aut effugiat potestatem. Deum certe volens,
sicut poterat, definire Cicero tantus auctor ipsorum, Mens quaedam,
inquit, est soluta et libera,
secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et
movens, ipsaque praedita motu sempiterno [(Tuscul. lib.
1, cap. 27)]
. Hoc autem reperit in doctrinis magnorum
philosophorum. Ut igitur secundum ipsos
loquar, quomodo aliquid vel latet omnia sentientem,
vel irrevocabiliter fugit omnia moventem?
2.
Unde jam etiam quaestio illa solvenda est, quae
difficilior videtur caeteris: ubi quaeritur, cum caro
mortui hominis etiam alterius fit viventis caro, cui
potius eorum in resurrectione reddatur. Si enim
quispiam confectus fame atque compulsus vescatur
cadaveribus hominum, quod malum aliquoties accidisse,
et vetus testatur historia, et nostrorum temporum
infelicia experimenta docuerunt; num
quisquam veridica ratione contendet, totum digestum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.