PL 41, col. 802
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: City of God 22.30 · City of God 22.0
intelligitur, quod ait Apostolus, ut sit Deus omnia in
omnibus [(I Cor. XV, 28)]
. Ipse finis erit desideriorum
nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur,
sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus,
hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa
vita aeterna, communis.
2.
Caeterum qui futuri sint pro meritis praemiorum
etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est
idoneus cogitare, quanto magis dicere? Quod tamen
futuri sint, non est ambigendum. Atque id etiam beata
civitas illa magnum in se bonum videbit, quod nulli
superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident
Archangelis Angeli caeteri: tamque nolet esse
unusquisque quod non accepit, quamvis sit pacatissimo
concordiae vinculo ei qui accepit obstrictus,
quam nec in corpore vult oculus esse qui est digitus,
cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata
compago. Sic itaque habebit donum alius alio
minus, ut hoc quoque donum habeat, ne velit amplius.
3.
Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia
peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe
erit liberum, a delectatione peccandi usque ad delectationem
non peccandi indeclinabilem liberatum.
Nam primum liberum arbitrium, quod homini datum
est, quando primum creatus est rectus, potuit non
peccare, sed potuit et peccare: hoc autem novissimum
eo potentius erit, quo peccare non poterit. Verum
hoc quoque Dei munere, non suae possibilitate
naturae. Aliud est enim, esse Deum; aliud, participem
Dei. Deus natura peccare non potest; particeps
vero Dei ab illo accipit, ut peccare non possit. Servandi
autem gradus erant divini muneris, ut primum
daretur liberum arbitrium, quo non peccare posset
homo; novissimum, quo peccare non posset: atque
illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum
praemium pertineret. Sed quia peccavit ista natura
cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad
eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit.
Sicut enim prima immortalitas fuit, quam
peccando Adam perdidit, posse non mori, novissima
erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium
posse non peccare, novissimum non posse peccare.
Sic enim erit inamissibilis voluntas pietatis et aequitatis,
quomodo est felicitatis. Nam utique peccando
nec pietatem nec felicitatem tenuimus, voluntatem
vero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. Certe
Deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo
liberum arbitrium habere negandus est? Erit ergo
illius civitatis et una in omnibus, et inseparabilis in
singulis voluntas libera, ab omni malo liberata, et
impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum
jucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum;
nec tamen ideo suae liberationis oblita,
ut liberatori suo non sit grata.