PL 41, col. 803

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 22.30 · City of God 22.0

4.
Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem,
memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum
autem ad experientis sensum, prorsus immemor.
Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur,
omnes fere morbos corporis novit: sicut autem corpore
sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus
est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt; una,
qua potentiam mentis non latent; altera, qua experientis
sensibus inhaerent (aliter quippe sciuntur
omnia vitia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis
pessimam vitam): ita et obliviones malorum
duae sunt. Aliter ea namque obliviscitur eruditus et
doctus, aliter expertus et passus: ille, si peritiam
negligat; iste, si miseria careat. Secundum hanc
oblivionem quam posteriore loco posui, non erunt
memores sancti praeteritorum malorum: carebunt
enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus
eorum. Ea tamen potentia scientiae, quae magna in
eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum
eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin
si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut
ait Psalmus, misericordias Domini in aeternum cantabunt [(Psal. LXXXVIII, 2)] ?
Quo cantico in gloriam
gratiae Christi, cujus sanguine liberati sumus, nihil
erit profecto illi jucundius civitati. Ibi perficietur, Vacate, et videte quoniam ego sum Deus
[(Psal. XLV,
11)]
. Quod erit vere maximum sabbatum non habens
vesperam, quod commendavit Dominus in primis
operibus mundi, ubi legitur: Et requievit Deus die septimo
ab omnibus operibus suis, quae fecit: et benedixit
Deus diem septimum, et sanctificavit eum, quia in eo requievit
ab omnibus operibus suis, quae inchoavit Deus facere [(Gen. II, 2, 3)]
.
Dies enim septimus etiam nos
ipsi erimus, quando ejus fuerimus benedictione et
sanctificatione pleni atque refecti. Ibi vacantes videbimus
quoniam ipse est Deus: quod nobis ipsi esse
voluimus, quando ab illo cecidimus, audientes a seductore, Eritis sicut dii
[(Id. III, 5,)]
; et recedentes
a vero Deo, quo faciente dii essemus ejus participatione,
non desertione. Quid enim sine illo fecimus,
nisi quod in ira ejus defecimus [(Psal. LXXXIX, 9)] ?
A quo refecti, et gratia majore perfecti, vacabimus in
aeternum, videntes quia ipse est Deus, quo pleni erimus,
quando ipse erit omnia in omnibus. Nam et ipsa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.