PL 41, col. 808

Epistola ad Palchonium (Avitus presbyter), J. P. Migne · Epistola ad omnem ecclesiam (Lucianus presbyter Caphamargalae), J. P. Migne

sermone, sed per me postea in latinum versa est.
Quae et vos, sancti et beati fratres, quam veraciter
gesta sunt, tam fideliter suscepta habeatis imploro.
Certus sum enim quia, sicut ipse beatus Martyr dignatus
est nuntiare et pro salute mundi periclitantis
se manifestare, auxilio et praesentia tanti patroni,
si vos tale pignus digno studio diligatis, tuti ex hoc
quietique vivatis. Gratia Domini nostri Jesu Christi
et sancti Spiritus vobiscum, dilectissimi in Domino.
Amen.

LUCIANUS misericordia indigens et omnium hominum
minimus, presbyter Ecclesiae Dei quae est in villa Caphargamala
in territorio Jerosolymitano, sanctae Ecclesiae
et omnibus sanctis qui sunt in Christo Jesu in
universo mundo, in Domino salutem.
1.
Revelationem sancti Stephani, quae mihi per gratiam
Domini et Salvatoris nostri ostensa est, dignum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.