PL 41, col. 809
Epistola ad omnem ecclesiam (Lucianus presbyter Caphamargalae), J. P. Migne
in Actibus Apostolorum nominatur, necessarium duxi
pandere vestrae in Christo Dilectioni, imploratus ac
magis jussus a sancto et Dei cultore patre Avito presbytero,
ut secundum fidem consummatam interroganti
quasi filius patri obaudiens, sicut cognovi, cum omni
simplicitate impiger integre indicarem omnem veritatem.
2.
Die igitur Parasceve, hoc est sexta feria, quae
est tertio nonas decembris, consulatu Honorii decies
et Theodosii sexies Augustorum, adveniente nocte
dormiens in cubili meo, in loco sancto baptisterii, in
quo consuetudo erat mihi dormire, et custodire ecclesiastica
quae erant in ministerio, hora tertia noctis
quae est prima custodia vigiliarum, quasi in ecstasi effectus
semivigilans, vidi virum senem, longum, hieroprepen,
hoc est dignum sacerdotem, canum, barbam
prolixam habentem, palliatum alba stola, cui inerant
gemmulae aureae habentes intrinsecus sanctae crucis
signum, et virgam auream in manu habentem. Et
veniens stetit ad dexteram meam, et aurea virga pulsavit
me, ter vocans nomine meo, dicens: Luciane,
Luciane, Luciane. Et dixit mihi graeco sermone,
Vade in civitatem quae dicitur Helia, quae est Jerusalem,
et dic sancto Joanni qui est in ea episcopus:
Quandiu clausi sumus, et non aperis nobis? Et maxime,
quia in temporibus tui sacerdotii oportet nos revelari.
Aperi nobis festinanter monumentum, ubi in negligentia
positae sunt nostrae reliquiae, ut per nos aperiat
Deus et Christus ejus et Spiritus sanctus ostium clementiae
suae in hoc mundo. Periclitatur enim saeculum
hoc ex multis casibus, qui fiunt in eo quotidie. Et
non tantum sollicitus sum pro me, quantum pro his
qui sunt positi mecum, sancti et multi honoris digni.
3.
Et respondi ei dicens: Quis enim es tu, domine,
et hi qui tecum sunt? Respondit mihi: Ego sum Gamaliel,
qui Paulum apostolum Christi nutrivi, et Legem
docui in Jerusalem. Et qui mecum est in orientali
parte monumenti jacens, ipse est domnus meus
Stephanus, qui lapidatus est a Judaeis et principibus
sacerdotum in Jerusalem pro Christi fide foris portam
quae est ad aquilonem, quae ducit ad Cedar: ubi die
ac nocte jacuit projectus, ut sepulturae non daretur,
secundum mandatum impiorum principum, ut a feris
consumeretur corpus ejus. Ex Dei autem voluntate
non tetigit eum unum ex his, non fera, non avis, non
canis. Ego Gamaliel compatiens Christi ministro, et
festinans habere mercedem et partem cum sancto viro
in fide, misi per noctem quantos noveram religiosos,
et in Christo Jesu credentes, habitantes in Jerusalem
in medio Judaeorum, et hortatus sum eos, et necessaria
substantiae ministravi, ac persuasi illis ire occulte,
ut portarent corpus ejus meo vehiculo in villam
meam, hoc est in Caphargamala (quod interpretatur
Villa Gamalielis), viginti millia a civitate habens, et
ibi feci illi planctum fieri diebus quadraginta et praecepi
cum in meo monumento poni in orientali theca,
et praecepi eis quaecumque necessaria erant pro ejus
planctu de meo dari. Ipse etiam domnus Nicodemus
in alia theca positus est, qui venit ad Salvatorem
Jesum nocte, et evangelizatus est ab eo, audiens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non
potest introire in regnum coelorum
[(Joan. III, 5)]
. Et
exiens baptizatus est a Christi discipulis. Et cognoscentes
Judaei amoverunt eum a principatu suo, et
anathematizaverunt eum, et de civitate exsiliaverunt.
Et hunc ego Gamaliel quasi persecutionem pro Christo
passum, sustuli eum in meum agrum, et alui et vestivi