PL 41, col. 810

Epistola ad omnem ecclesiam (Lucianus presbyter Caphamargalae), J. P. Migne

duxi ut vestrae panderem Sanctitati, non jactantia quadam,
sed ad confirmationem audientium.
2.
Tertia enim vice mihi ostensum est, dum quiscerem
in basilica baptisterii in stratu meo, die sexta feria illucescente,
circa horam noctis tertiam, dum adhuc prope
vigilarem, tanquam in excessu mentis effectus, vidi virum
aetate senem, statura procerum, vultu decorum, promissa
barba, in vestitu candido, amictum pallio, in cujus summitate
erant tanquam aureae cruces intextae (et manu
tenebat virgam auream), calceatum caligis in superficie
deauratis, deambulantem coram me, et tacentem. Et
cum hoc viderem, haesitans intra memetipsum dicebam:
Quis putas est? de Deo est, an de adversa parte? Nec
enim oblitus fueram verbi Apostoli dicentis, Nam et ipse
satanas transfigurat se in angelum lucis [(II Cor.
XI, 14)] . Cum ergo viderem eum deambulantem,
cogitare coepi in corde meo, et dicere: Si hic homo
de Deo est, tertia vice me nomine meo clamabit:
quod si me semel vocitaverit, non illi dabo responsum.
Qui nihil dubitans, dissimulata deambulatione venit ad
me: et de virga, quam manu tenebat, pulsans me, tertio
me nomine meo clamavit, dicens: Luciane, Luciane,
Luciane. Cui ego respondi: Quis es, domine? Dixit
mihi: Surge, et vade, et dic Joanni episcopo Jerosolymitano:
Usquequo clausi sumus? usquequo non aperis
nobis? maxime cum temporibus tuis revelandi simus.
Aperi nobis velocius, ut per nostram orationem aperiat
Deus generi humano ostium misericordiae suae. Instat
enim tempus, ut hic mundus intereat, prae multitudine
iniquitatum suarum, quas quotidie faciunt. Et post haec
ait: Non solummodo mei causa sollicitus sum, sed et
pro illis qui mecum sunt: digni enim sunt maximis honoribus
cumulari in terris; quia locus in quo jacemus,
valde despectus est.
3.
Cum haec igitur audissem, aio ad eum: Dicito
mihi, domine, tu quis es, et qui sunt tecum? Et dicit
mihi: Ego sum Gamaliel, qui nutrivi Paulum qui postea
apostolus factus est. Qui autem jacet mecum, domnus
Stephanus est, qui a Judaeis Jerosolymis lapidatus est,
et die noctuque in exapeleo jacuit civitatis, in via euntibus
Cedar, jussu impiorum sacerdotum projectus, ut a
bestiis et avibus devoraretur. Et tamen nec bestiae eum,
nec aves tangere praesumpserunt. Ego vero Gamaliel
cum scirem sanctitatem viri et fidem et devotionem ejus,
credens me partem cum eo in resurrectione habere, misi
ad religiosos viros et fideles, mandans et dicens: Nullum
formidantes acquiescite consiliis meis, et colligite
corpus sancti Stephani, et deferte ad possessionem
meam, quam nomine meo appellavi Caphargamala: et
deponite eum in monumento meo novo; et facite consueta
solemnia per dies quadraginta, in ipsa possessione, quae
est in vigesimo secundo lapide. Et quaecumque in expensis
solemnibus erogata fuerint, de meo praeberi faciam.
Ille vero alius, qui cum illo jacet, Nicodemus
nepos meus est, qui noctu ad Salvatorem veniebat, ut
veritatis verba agnosceret, et renasceretur per aquam et
Spiritum sanctum. Qui cum a Domino audisset, baptizatus
est a sanctis apostolis Petro et Joanne. Pro quo
baptismate indignati sunt principes sacerdotum adversus
Nicodemum, et cogitabant occidere eum: sed propter
honorem meum et rem consanguinitatis non fecerunt.
Attamen plagis eum multis afficientes, semimortuum reliquerunt,
et anathematizaverunt, et foras civitatem miserunt,
diripientes omnem substantiam ejus. Ego vero
et hunc feci collegi, et in possessionem meam deduci,
praecipiens dispensatori meo, ut quidquid illi necessarium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.