PL 41, col. 811

Epistola ad omnem ecclesiam (Lucianus presbyter Caphamargalae), J. P. Migne

eum usque ad finem vitae ejus, et defunctum honorifice
sepelivi juxta domnum Stephanum. Similiter
et Abibas filius meus dilectissimus, qui mecum
Baptismum Christi accepit ab ejus discipulis, viginti
annorum existens, ante me mortuus est, et sepultus
in tertia theca excelsiori, in qua et ego ipse postea
defunctus, applicitus sum. Mea vero uxor Ethna habens
nomen, et Selemias primogenitus meus, quia
noluerunt esse fidei Christi cultores, in alia villa matris
suae sepulti sunt, hoc est in Capharsemelia. Interrogavi
autem ego humilis Lucianus presbyter dicens:
Et ubi vos quaeremus? Qui dixit mihi: In medio
proastio quod potest intelligi proximo de villa agro,
qui dicitur Delagabri, id est, Virorum Dei.
4.
Et evigilavi, et deprecatus sum Dominum, dicens:
Domine Jesu Christe, si est haec visio ex te, et
non est illusio, fac ut iterum et tertio appareat mihi
quando vis, et quomodo vis. Coepi ergo jejunare, et
siccas escas ducere usque ad aliam Parasceven. Et
iterum domnus Gamaliel eadem similitudine, eodemque
schemate apparuit mihi, sicut in prima visione,
dicens: Quare neglexisti ire, et dicere sancto episcopo
Joanni? Et ego respondi: Timui, domine, mox ad
primam visionem haec nuntiare, ne viderer seductor
esse. Deprecatus sum autem, ut si a Domino missus
fuisses ad me, denuo ac tertio appareres mihi. Dixit
autem ad me Gamaliel: Acquiesce, acquiesce, acquiesce
mihi. Et iterum ait mihi: Quoniam requisisti
de reliquiis singulorum quomodo et ubi sint positae;
appone sensum, et vide diligenter quae ostenduntur tibi.
Et dixi: Etiam, domine. Et statim attulit quatuor calathos,
tres aureos, et unum argenteum. Tres eorum
pleni erant rosis: duo habebant albas rosas, et tertius
rubicundas coloris sanguinei: quartus vero calathus
argenteus plenus erat croco bene olente. Et posuit
eos ante me. Et ego dixi ei: Quid sunt isti, domne?
Et dixit mihi: Lipsana nostra sunt. Qui rubras habet
rosas, ipse est domnus Stephanus, qui a dextris positus
est ad orientem ab introitu monumenti. Secundus
calathus, domnus Nicodemus est, positus contra
ostium. Unus vero calathus argenteus, Abibas est filius
meus, de utero testimonii, id est iteratus in lege,
immaculatus ex utero matris suae excessit e mundo,
propterea in similitudinem argenti mundissimi apparuit.
Numquid non vides crocum, qui in ipso est, suavissimi
esse odoris? Et ipse conjunctus est meo calatho
in excelso loco, ubi ambo positi sumus quasi
gemini. Et cum haec dixisset, denuo ex oculis meis
evanuit.
5.
Cumque expergefactus fuissem, gratias egi Deo
omnipotenti, et consuetis jejuniis operam dedi usque
ad tertiam revelationem. In tertia igitur septimana,
eadem die et hora, venit supradictus vir comminans
et fremebundus, et dixit mihi: Quare usque nunc dissimulasti,
et noluisti pergere, et dicere episcopo Joanni
quae tibi dicta sunt et ostensa? Quam excusationem
habebis apud Deum, aut quam veniam pro hoc contemptu
sperabis in die judicii? Numquid non vides
quanta siccitas est et tribulatio in toto mundo? Et tu
negligenter agis! Numquid non consideras quia multi
meliores te sunt per eremum sancti viri, quos praetereuntes,
per te voluimus innotesci? Ideo namque te
ex alia in hac villa voluimus esse sacerdotem, ut per
te manifestaremur. Exsurge igitur, et vade, et dic illi,
ut aperiat nobis, et faciat locum orationis, ut intercessione
nostra misereatur Dominus populo suo. Et
cum ad verba ejus intremuissem, dixi: Non negligens
fui, domne mi, sed praestolabar tertium adventum
tuum. Nunc vero sine crastina die pergam, omnia quae
mihi mandasti dicturus. Et cum indignans adversum
me staret, videbar mihi quasi in altero mentis excessu
devenisse Jerosolymam, et quasi in conspectu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.