PL 41, col. 813
Epistola ad omnem ecclesiam (Lucianus presbyter Caphamargalae), J. P. Migne
adstarem episcopo Joanni, narrans ei omnem visionem.
A quo videbar audire: Si haec sic se habent ut
dicis, charissime, et Dominus tibi revelavit haec temporibus
nostris, oportet me colligere de possessione
illa bovem illum maximum aratorem, qui et carro et
aratro aptus est, dimittere tibi possessionem cum
omnibus caeteris. Ad quem aio: Utquid mihi possessio,
domne mi, si non habeo bovem illum per quem
regatur et aretur possessio? Et dixit mihi episcopus:
Ita placuit, charissime, quoniam civitas nostra vehiculis
ministratur, et unum bovem ad illum maximum
carrum minus habemus, quem tu diceris in possessione
tua celare. Oportet namque ut in civitate celeberrima
sit magis quam in parvula possessione. Numquid
non tibi sufficiunt duo residui boves minores ad
excolendam terram vehiculi tui?
6.
Cumque hoc in exstasi, hoc est in excessu mentis,
audissem, statim expergefactus benedixi Dominum,
et perrexi ad civitatem ad sanctum episcopum
Joannem. Et cum illi omnia quae videram narrassem,
reticui de visione bovis, exspectans quid audirem
ab eo. Intellexeram enim quia sanctus Stephanus ipse
esset bos maximus, et quia carri illi de quibus dicebat
sanctae essent Ecclesiae, et Sion prima Ecclesia, ipsa
esset carrus major. Et quia habebat sanctus episcopus
a me petere benedicti Stephani reliquias, ideo de visione
bovis episcopo dicere nolui. Cumque haec audisset
Joannes episcopus, lacrymatus est prae gaudio,
et dixit: Benedictus Dominus Deus Filius Dei vivi. Si
haec ut dicis, charissime, et audisti, et Deus tibi revelavit,
oportet me inde transferre beatum Stephanum
primum martyrem et archidiaconum Christi, qui primum
adversum Judaeos dominica bella bellavit, et Deum
in sua majestate in terris positus in coelo vidit stantem,
et tanquam angelus in concione hominum apparuit.
Haec autem omnia ut vidi, ita evenerunt et consona
sibi apparuerunt universa. Dixit autem mihi
sanctus episcopus: Vade, fode in acervo, qui est in ipso
agro: et si inveneris, nuntia mihi. Et ego dixi ei:
Deambulavi agrum, et vidi acervum minutorum lapidum
in medio, ubi arbitratus sum eos esse. Et dixit
mihi papa: Jam dixi tibi, Vade, fode; et si inveneris,
sedens custodi locum, et manda mihi per diaconum
ut veniam ad locum. Et ita me dimisit. Et cum venissem
in villam, misi praecones, ut omnes habitatores
villae diluculo consurgerent, et foderent in acervo.
7.
Eadem vero nocte, apparuit ipse domnus Gamaliel
cuidam monacho nomine Migetio, innocenti et
simplici viro, eadem similitudine qua mihi apparuit,
et dixit ad eum: Vade, dic Luciano presbytero, Vane
laboras in acervo illo; modo non ibi sumus, sed tunc
ibi positi fuimus, cum lamentarentur nos secundum
consuetudinem antiquorum, propter quod ibi acervus
in testimonium planctus factus est. Sed quaere nos in
alia parte, quae est ad boream, et loco qui dicitur
syra lingua Debatalia, quod interpretatur in graeco ἀνδρῶν ἀγαθῶν,
quod nos possumus dicere, Virorum
fortium. Diluculo vero consurgens ad hymnos, inveni
monachum illum praedicantem omnibus fratribus.
Hymnis deinde dictis, coepi dicere: Eamus ad acervum
illum, et fodiamus in illo. Tunc quidam dixerunt
mihi: Audi primum quid dicat monachus Migetius.
Et advocato monacho Migetio, exquisivi ab eo
quid esset quod vidisset. Ille autem universa signa
quae videram domni Gamalielis dixit mihi, et quemadmodum
vidisset contra austrum agrum situm, et
monumentum in eo quasi neglectum et ruinosum, ubi
vidisset tres lectos aureos stratos, et unum ex eis
altiorem caeteris in quo erant duo jacentes, unus
senex et unus juvenis, et in aliis duobus lectis erant
singuli. Et respondit qui erat in excelsiori lecto, et