PL 41, col. 814
Epistola ad omnem ecclesiam (Lucianus presbyter Caphamargalae), J. P. Migne
Et quartus calathus crocum habebat, cujus odor fragrabat
suavissimus. Et posuit illos in conspectu meo, et dicit
mihi: Vides hos calathos? Et aio ad eum: Etiam, domine.
Et dicit mihi: Isti sunt loculi nostri in quibus jacemus,
et hae rosae reliquiae nostrae sunt: et sicut vides
hunc calathum rosas pulcherrimas habentem ad dexteram
tuam positum, ita cum aperire coeperis locum, invenies
ostium sepulcri, et introgressus reperies in dextera parte
loculum: ipse est sancti Stephani. Et ne dubitare velis:
quia ipse solus ex nobis martyrio meruit coronari. Et ideo
in orientali parte positus est. Ille vero loculus qui ad
partes boreae, id est aquilonis, positus est, ipse est sancti
Nicodemi neophyti. Alius vero loculus, qui paululum
eminentior est, ipse est meus et filii mei: quia et nos
neophyti fuimus. Et ego aio ad eum: Rogo, domine mi,
quare unus calathus argenteus est? Et dicit mihi: Quoniam
filius meus castus et immaculatus excessit e
mundo, propterea in similitudinem argenti mundissimi
apparuit. Numquid non vides crocum, qui in ipso est,
suavissimi esse odoris? Et dum haec dixisset, denuo ex
oculis meis evanuit.
5.
Cumque expergefactus fuissem, gratias egi Deo
omnipotenti, et constitutis jejuniis operam dedi usque
tertiam revelationem. In tertia igitur septimana, eadem
die et hora venit supradictus vir, comminans et fremebundus,
et dicit mihi: Quare usque nunc dissimulasti, et
noluisti pergere, et dicere episcopo Joanni quae tibi dicta
sunt et ostensa? Quam excusationem habebis apud Deum,
aut quam veniam pro hoc contemptu sperabis in die judicii?
Et non consideras quia multi meliores te sunt per
eremum sancti viri, quos praetereuntes per te voluimus
innotesci. Ideo namque te ex alia basilica hic voluimus
esse sacerdotem, ut per te manifestaremur. Et cum ad
verba ejus intremuissem, dixi: Non fui negligens, domine
mi, sed praestolabar tertio adventum tuum. Nunc
vero sine crastina die pergam, omnia quae mihi mandasti
dicturus. Et cum indignans adversum me staret,
videbar mihi quasi in alterum mentis excessum devenissem
Jerosolymis, et quia in conspectu starem episcopi
Joannis, narrans ei omnem visionem. A quo videbar
audire: Si haec ita se habent, ut dicis, charissime, et
Dominus tibi revelavit hoc temporibus nostris; oportet
me tollere de possessione illa bovem illum maximum
aratorem, qui carro et aratro aptus est, et dimittere tibi
possessionem cum caeteris omnibus. Ad quem aio: Utquid
mihi possessio est, domine mi, si non habeo bovem
per quem regatur et alatur possessio? Et dicit mihi episcopus:
Ita placuit, charissime, quia civitas nostra vehiculis
ministratur, et unum bovem ad illum maximum
carrum minus habemus, quem tu diceris in possessione
tua celare. Oportet namque ut in civitate celeberrima sit
quam in parva possessione. Numquid tibi non sufficiunt
duo residui boves, et unus vitulus, et utensilia bovis
maximi, ad excolendam terram vehiculi tui?
6.
Et cum hoc in ecstasi, hoc est in excessu mentis,
audissem, statim expergefactus benedixi Deum: et perrexi
in civitatem ad sanctum episcopum Joannem. Et
cum illi omnia quae videram enarrassem, reticui de visione
bovis, exspectans quid audirem ab eo. Intellexeram
enim quia sanctus Stephanus ipse est bos maximus;
et quia carri illi, de quibus dicebat, sanctae essent Ecclesiae;
et Sion prima Ecclesia, ipsa esset carrus major; et
quia habebat sanctus episcopus a me petere sancti Stephani
reliquias, ideo de visione bovis episcopo dicere
nolui. Cumque audisset episcopus Joannes, prae gaudio
lacrymatus est, et dixit: Benedictus Dominus Deus Filius
Dei vivi. Si haec, ut dicis, charissime, ita audisti, et
Deus tibi revelavit; oportet me transferre inde beatum
Stephanum primum martyrem, archidiaconum Christi,
qui primus apud Judaeos dominica bella bellavit, et Dominum