PL 41, col. 815

Epistola ad omnem ecclesiam (Lucianus presbyter Caphamargalae), J. P. Migne

dixit: Vade, dic presbytero Luciano, quoniam nos
domini loci istius fuimus: si vis magnum et justum
invenire, ipse ab orientali plaga positus est. Et haec
audiens a monacho, glorificavi Dominum, quoniam
inventus est alius testis in revelatione.
8.
Nos igitur ivimus ad acervum, et fodientes nihil
invenimus. Convertimus autem nos ad monumentum
illud, ubi monacho ipsa nocte apparuerat, et fodientes
invenimus tres thecas, secundum quod apparuerat
mihi in typo calathorum. Invenimus igitur altissimis
litteris scriptum lapidem obrutum, habentem, Keayea
Celiel, quod interpretatur Servus Dei; et Apaan Dardan,
quod interpretatur Nicodemus et Gamaliel. Hoc
interpretatus est papa Joannes, sicut et ipse audivi
ab ipso sancto episcopo. Statim ergo renuntiavi episcopo,
cum esset in Lidda, quae est Diospolis, synodum
agens. Qui assumpsit secum duos alios episcopos,
Eleutherium de Sebaste, et Eleutherium de
Jericho, et venerunt ad locum. Qui cum apparuissent
domni Stephani thecam, statim terrae motus factus
est, et tanta suavitas et fragrantia odoris inde
ingressa est, quantam nullus hominum se meminit
vel audisse vel sensisse: ita ut putaremus nos in
anroenitate paradisi esse positos. Multitudo namque
populi aderat nobiscum, inter quos erant plurimi
infirmi variis languoribus. Et ipsa hora mox de odore
suavitatis ejus septuaginta et tres animae curatae sunt.
Ab aliis fugati daemones, aliorum fons restrictus est
sanguinis, alii a strumis et furunculis liberati; alii
a syringio sanati, alii a tertianis et quartanis; alios
febris reliquit, alios morbus regius; alii a cephalalgia
curati et hemicrania nonnulli a viscerum occulto dolore
liberati. Et multas alias curationes senserunt homines,
quas enumerare longum est. Et osculantes sanctas
reliquias iterum clauserunt. Et tunc cum psalmis et
hymnis portaverunt reliquias beatissimi Stephani in
sanctam ecclesiam Sion, ubi et archidiaconus fuerat
ordinatus: derelinquentes nobis de membris Sancti
parvos articulos, imo maximas reliquias, terram
cum pulvere, ubi omnis ejus caro absumpta est,
caetera asportaverunt.
9.
Ex his ergo reliquiis transmisi Beatitudini vestrae:
quas cum susceperitis, orate pro exiguitate mea, ut
dignus inveniar in conspectu Domini, fultus beatissimi
martyris Stephani meritis, et vestris orationibus.
Translatae sunt autem reliquiae ipsius Martyris
septimo kalendas januarias. Et tunc in tempore jugis
et infinita siccitas erat: sed eadem hora pluvia magna
descendit, et abundanter inebriata est terra: et omnes
glorificabant ibi Dominum, propter sanctum ejus
Stephanum, et propter coelestem ejus thesaurum
misericordiae et pietatis, quem periclitanti saeculo
aperire dignatus est Jesus Christus Dominus noster,
qui cum Patre et Spiritu saneto vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
EX FLORIACENSI CODICE ET ALIIS MSS.

alios febris reliquit, alios morbus regius: alii a cephalargia curati et hemicranio: et multas alias curationes senserunt
homines, quas enumerare longum est. Aderant enim tunc in illo tempore episcopi, Joannes Jerosolymitanus,
et Eustonius episcopus de Sebasti civitate, et Eleutherius Jerichontinus, cum omni clero. Itaque cum psalmis et hymnis asportaverunt reliquias beatissimi Stephani in sanctam ecclesiam Sion, ubi archidiaconus fuerat ordinatus:
derelinquentes nobis de membris Sancti parvos articulos, imo maximas reliquias cum pulvere, ubi ejus
omnis caro absumpta est.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.