PL 41, col. 821

De translatione S. Stephani (Auctor incertus; Anastasius bibliothecarius), J. P

Protomartyris. Imperator vero dixit ad eam: Quomodo
attulisti corpus sancti Stephani? dic mihi veritatem.
Quae dixit: Domine Imperator, vir meus ipse
aedificavit Jerosolymis oratorium sancti Stephani, et
ipse una cum episcopo Joanne recondivit sanctum Stephanum.
Post annos autem aliquot mortuus est vir
meus, deposito testamento apud episcopum Joannem
dicens: Post finem meum ponite me prope primum
martyrem Stephanum. Et ita factum est. Imperator
autem dixit: Quomodo ergo illud huc detulisti? Quae
ait: Domine Imperator, vim patiens a principibus, sicuti
vidua, et nolens alteri viro copulari, nuntiavi patri
meo, quia huc volo venire et afferre viri mei corpus
ad possessionem meam. Tunc audiens hoc pater
meus, accepit Sacram ab imperio vestro, et misit
hanc mihi et episcopo, ut tollerem corpus viri mei.
Descendens itaque noctu cum Cyrillo episcopo, existimavi
tollere viri mei corpus, et tuli sancti Stephani.
Dedit autem Imperatori etiam Sacram. Imperator autem
cum legeret, recognovit suam ipsius manum. Tunc
mulier respondens dixit Imperatori: Domine Imperator,
potestatem habes corporis mei; animae vero Deus,
qui facit mirabilia in coelo et in terra. Quod si non
credis, domine, mitte ad navim Hebraeum, ubi jacet
loculus Sancti, in quo etiam titulus est affixus, scriptus
hebraicis litteris, et legens eas cognosces certitudinem.
Imperator vero, vocato Hebraeo, adjuravit
cum per legem ipsius dicens: Vade, et vide quid scriptum
sit. Abiens itaque Hebraeus cum duobus protectoribus,
et legens dixit: Magnum spectaculum hoc est.
Protectores vero dixerunt: Quod spectaculum est?
dic nobis. Hebraeus autem dixit: Quia protomartyr
Stephanus est, et in ipso vita mea et spes mea, quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.