PL 41, col. 823
Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne
compulsa mortiferum illud virus incredulitatis abjecerit.
3.
Namque diebus pene istis, quibus ego tanti sacerdotii
nomen, licet indignus, adeptus sum, presbyter
quidam sanctitate praecipuus a Jerosolyma veniens,
Magonae non longo tempore moratus est: qui postquam
transvehi ad Hispanias, sicut desiderabat, nequivit,
remeare ad Africam denuo statuit: tunc
beati Stephani reliquias, quae nuper revelatae sunt,
cum ad Hispanias portare constituisset, ipsas, sine
dubio Martyre inspirante, in memorati oppidi ecclesia
collocavit. Quo facto, protinus ille ignis, quem Dominus
venit mittere in terram et quem valde ardere cupit [(Luc. XII, 49)] ,
charitate ejus accensus est. Statim siquidem
tepor noster incaluit, et factum est cor nostrum,
sicut scriptum est, ardens in via [(Id. XXIV, 32)] . Tunc
enim ille in fide jam ardebat zelus, tunc spe salvandae
multitudinis erigebat. Denique statim intercisa sunt
etiam salutationis officia, et non solum familiaritatis
consuetudo divulsa, sed etiam noxia inveteratae species
charitatis ad odium temporale, sed pro aeternae salutis
amore translata est. In omnibus plateis adversus Judaeos
pugnae Legis, in omnibus domibus fidei praelia
gerebantur.
4.
Judaeorum populus maxime cujusdam Theodori
auctoritate et potentia nitebatur, qui non solum inter
Judaeos, verum etiam inter Christianos ejusdem oppidi
et censu et honore saeculi praecipuus erat, siquidem
apud illos Legis doctor, et (ut ipsorum utar verbo)
pater patrum fuit: in civitate autem cunctis curiae
muniis exsolutus, et defensor jam exstiterat, et jam
nunc patronus municipium habebat. Christiani autem
ut corde, ita etiam et viribus humiles, sed veritatis
robore superiores, patroni Stephani patrocinium deprecabantur:
donec utrique exercitus, cum jam diem
certaminis condixissent, datis tunc induciis discesserunt,
Judaeis id magnopere exspectantibus, ut scilicet
Theodorus, in cujus se omnis synagoga viribus acclinabat,
ex Majoricensi insula reverteretur, ad quam
forte visendae possessionis gratia perrexerat. Qui quidem
statim ut ad eum missa legatio est, remeans,
auctoritate sua multos terruit; sed non exstinxit, sed
consopivit contentionis incendium: majore siquidem
illico exardescens violentia, etiam vicinum oppidum
fidei flamma corripuit. Et ut illud Salomonis impleretur, Frater fratrem adjuvans exaltabitur sicut civitas
firma et alta
[(Prov. XVIII, 19)]
; statuerunt multi famuli
Christi, laborem itineris minime recusantes,
cunctas animi vires huic bello tradere.
5.
Pendente igitur praelio, nos quidem qualia praeparaverimus
arma, subditum huic epistolae Commonitorium
probat: quod quidem non pro quorumdam
instructione edi voluimus (quippe qui ea penitus egemus,
et quam a Beatitudine vestra magis speramus),
sed ut animadverti possit, non minimam nos sollicitudinem
secundum modulum possibilitatis nostrae suscepti
habuisse certaminis: Christum vero, cujus regnum
non in sermone, sed in virtute est, nobis ne
verbum quidem proferentibus, suis omnia viribus consummasse,
et absque ullo sudore certaminis exercitui
suo hanc, quam nemo aut optare audebat, aut sperare
poterat, victoriam concessisse. Judaei igitur exemplis
se Machabaei temporis exhortantes, mortem quoque
pro defendendis legitimis suis desiderabant. Itaque
non solum libros revolvere, sed etiam saxa, sudes,
jacula, omniaque telorum genera ad synagogam conferre
coepere, ut Christianorum aciem virtute sancti
Spiritus munitam (si ita res posceret), etiam corporis
viribus propulsarent.
6.
Interea dum hi apparatus gererentur, magnoque
altrinsecus studio futurum instituitur bellum,
utrinque exercitus inenarrabilibus et absolutissimis
somniis commoventur, quorum si nullam penitus facerem