PL 41, col. 824

Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne

mentionem, non minimam videbor partem divinae
gloriae operuisse. Sic enim sancti apostoli Pauli
somnium Lucas sacrae historiae inseruit, dicens, virum
Macedonem astitisse in visione noctis, orantem ut adjuvaretur
ab eo; et hac Apostolum visione praemonitum,
itineris alio destinati cursum ad Macedoniam
convertisse [(Act. XVI, 9, 10)] . Quanto itaque Domini
nostri Jesu Christi major est gloria, quod id minimis
atque indignis famulis revelare dignatus est, quod
etiam beato Apostolo demonstratum Scriptura celare
noluit? Igitur brevitatis causa, ne Beatitudini vestrae
fastidium fortasse gignatur, duo tantum somnia inseram.
7.
Apud nos devota quaedam religiosissima, nomine
Theodora, quae et virginitate corporis, et religione
propositi, et nominis interpretatione typum portare Ecclesiae
mereretur, vidit in visione noctis viduam quamdam
nobilissimam, ad me, qui non pro merito, sed
pro divini muneris largitate sacerdotio fungor, insertas
litteras per se misisse, quibus mihi cunctos agros
suos ad seminandum suppliciter offerret. Simili etiam
somnio me quoque ultimum peccatorum ad seminandum
praecingere et commonere dignatus est. Vidua
enim quaedam altera nobilissima, quam synagogae speciem
habuisse non dubium est, me ut agros suos incultos
susciperem, eosque, quando tempus sementis
urgeret, diligenter excolerem, deprecabatur. Quae est
autem altera nobilissima vidua, nisi illa quae Christum
impie perimendo, semetipsam crudelissime viduavit?
Hoc somnium utriusque unum est. Ante triginta ferme,
quam impleretur, dies, et vidisse nos, et licet absolutionem
ejus ignoraremus, tamen fratribus indicasse
manifestum est.
8.
Apud Judaeos quoque miro divinae dispensationis
ordine, ut et nominis Theodori et officii mei in uno homine
societas conveniret. Theodorus qui summus sacerdos
perfidi populi erat, somnium quod viderat, non
solum Judaeis, sed etiam propinquae cuidam matrifamilias
primariae ipsius civitatis, multisque etiam aliis
Christianis, ante non parvum quam adimpleretur tempus,
his sermonibus propalavit. Eunti mihi, inquit,
in synagogam, duodecim viri manus obvias obtulerunt,
dicentes: Quo vadis? Leo illic est. Cum ergo
audito leonis nomine trepidare coepissem, locum tamen,
dum fugam paro, unde introspiscerem, reperi,
et vidi monachos illic mira suavitate psallentes. Major
mihi pavor illico adjectus est, et nisi in cujusdam nomine
Ruben ingressus fuissem domum, et inde ad matrem
propinquam cursu praecipiti convolassem, nequaquam
curam mortiferi terroris evasissem. Illa me
exanimem sinu suo confovens, a discrimine pariter
et a metu eripuit. Hoc ejus somnium valde clarum est,
et interpretatione non indiget. Quis enim leo, nisi ille de tribu Juda radix David
[(Apoc. V, 5)]
? quae propinqua
illa, nisi de qua scriptum est, Una est propinqua mea [(Cantic. VI, 8)]
?
Illud ergo solum videbatur obscurum,
quod in domum Ruben Judaei, a leone cum terreretur,
ingressus est: quod quidem nobis postmodum ab
ipso leone qui terruit, ut salvaret, evidentissime expositum
est: quod dehinc suo explicabimus loco. Nunc
autem coeptae rei ordinem prosequar.
9.
Ex Jammonensi civitate ad profectionem famulorum
Christi multitudo convenit, quae in ipso oppido
putabatur consistere; tantaque difficillimi itineris laborem
alacritate confecit, ut triginta millia passuum
jucundius transvolaret, quam si ad suburbanum aliquod
amoenissimum ad convivia epulaturi vocarentur.
Igitur Magonam pervenimus. Statim missis clericis,
adventum meum Judaeis nuntiavi, et ut ad ecclesiam
sanctam accedere dignarentur, poposci. Illi autem
inopinatum nobis nuntium remittentes, mandaverunt
ecclesiam sibi (ne, credo, polluerentur) ingredi die
eadem non oportere: esse enim diem sabbati, cujus
festivitatem suis illi actibus corrupissent. Rursum ego

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.