PL 41, col. 825

Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne

expetivi, ut me ad synagogam, si mallent, opperirentur;
quandoquidem ingressus ecclesiae pollutio videretur:
non utique eos a nobis in die festi sabbati ad
opus servile compelli; futurum autem honestissimum
de lege conflictum, nec excitandas lites et fabulas esse
miscendas; aut si non astute certamen fugerent, et
simplicem afferrent excusationem, ostenderent praeceptum,
quo in eo die sermonem conferre prohibitum
sit. Ad haec cum illi in omnibus contradictionem
obstinatissimam retulissent, tandem illius leonis terrore
compulsi, ad domum in quam hospitio accesseram,
confluxerunt. Ibi ego: Quaeso, inquam, fratres,
quare quasi adversus latrones, praesertim in civitate
Romanis legibus subdita, acervos saxorum omniaque
armorum genera congregastis? Nos acquirere cupimus,
vos perdere desideratis. Non est, quantum arbitror,
aequum ut tam varia lite alterutrum laboremus: vos
vero, ut video, sititis nostrum sanguinem, nos vero
vestram salutem. Ad haec illi paululum territi, negavere
factum; nostris affirmantibus ita se habere etiam
cum jurejurando renitebantur. Tunc ego, ut nodum
coeptae contentionis abscinderem: Ubi res, inquam,
oculis probari potest, juratione quid opus est? Eamus
igitur ad synagogam, et utrum pro vitio an veritate
vestra nitatur assertio, vobismetipsis testantibus
comprobabitur.
10.
Pergere igitur ad synagogam coepimus, et
hymnum Christo per plateam ex multitudine laetitiae
canebamus. Psalmus autem, quem mira jucunditate
etiam a Judaeorum populis decantabatur, hic fuit: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in
aeternum permanet
[(Psal. IX, 7, 8)]
. Sed antequam ad
synagogam perveniremus, quaedam Judaeae mulieres
(ordinatione credo Dei), audaciam praesumentes, ut
scilicet nostrorum lenitas incitaretur, lapides in nos
ex superiore loco immanissimos jactare coeperunt:
qui, mirum dictu, cum super confertissimam multitudinem
grandinis instar descenderent, neminem nostrorum,
non solum ictu, sed nec tactu quidem vexavere.
Hic agnis suis leo ille terribilis mansuetudinem
paululum abstulit: omnes siquidem, reclamantibus
nobis, saxa corripiunt, et pastoris commonitione posthabita,
cum unum potius consilium cunctis zelus
potius Christi, quam ira suggereret, lupos cornibus
impetendos censuerunt: quamvis hoc illius qui solus
bonus pastor est, nutu factum esse nulli dubium sit.
Denique ne cruentam gregi suo videretur praestitisse
victoriam, nemo Judaeorum se contactum saltem
fuisse, ne pro invidia quidem, ut mos est, simulavit.
Sane quoniam omnimodis debemus vitare mendacium,
unus ex omni Christianorum numero inventus
est, qui cum Acham illi similis esse vellet, qui sub
Jesu Nave de anathemate spolia concupivit [(Josue VII)] .
Nam servus cujusdam Christiani solus, dum aliquid a
synagoga diripere concupiscit, in lapidem offensionis
incurrit. Quidam vero nostrorum, quasi adversus
Judaeum, lapidem injecit; qui capiti ejus illisus, ut
capitis sui, id est Christi, meminisset, admonuit:
quod vulnus licet periculosum fuerit, tamen et illum
rapinae suae confiteri concupiscentiam compulit, et
cunctos ne similiter laberentur, praesenti terruit ultione.
Igitur postquam Judaeis cedentibus synagoga
potiti sumus, nullus ex ea quidquam, non dico abstulit,
sed nec cogitavit diripere. Omnia ejus ornamenta,
exceptis libris atque argento cum ipso pariete,
ignis absumpsit. Libros sanctos, ne apud Judaeos injuriam
paterentur, sustulimus; argentum vero, ne
vel de praeda nostra, vel de suo dispendio quererentur,
ipsis reddidimus. Eversa itaque cunctis Judaeis
stupentibus synagoga, ad ecclesiam cum hymnis perreximus,
et auctori victoriae nostrae gratias referentes,
effusis precibus poscebamus, ut vera perfidiae
antra Dominus expugnaret, et tenebrosorum pectorum
infidelitas coargueretur a lumine.
11.
Ruben quidam Judaeus a Domino, ut primogenitus
omnium constitueretur, est electus. Nam clamore
sanctissimo laetificans corda multorum, absolvi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.