PL 41, col. 826
Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne
se a vinculis Judaicae superstitionis deprecabatur:
statimque primitivus Jacob factus, signum salutare
suscepit, et inde nostris lateribus atque consiliis inhaerens,
obstinatissimam cunctorum duritiem nobiscum
increpat. Triduum, ni fallor, emensum est, ex
quo nostri in oratione, et Judaei in perfidia perstitere.
Post haec venit Theodorus, multitudinis suae
agmine circumseptus, ad locum in quo soli synagogae
parietes, qui post haec credentibus Judaeis sunt subversi,
superesse videbantur: ad quem locum Christianorum
pariter multitudo convenit. Ibi Theodorus
cum audacter de lege disserens, omnia quae objiciebantur
irrideret atque perverteret; populus christianus
videns quod verbis superari non posset humanis,
auxilium de coelo imploravit. Omnes itaque pariter
clamantes, cum summo unitae vocis fragore dixerunt:
Theodore, crede in Christum. Mira indulgentissimi
Domini misericordia adhuc parva petebantur, et majora
concesserat, imo non mirum est de Omnipotente
miraculum. Ipse etenim virtutem clamoris hujus
in auribus Judaeorum commutavit, qui olim effecit,
ut quatuor leprosi regis Syriae, qui Samariam obsederat,
castris potirentur; et qui per Gedeon Madianitarum
agmina conturbavit, deditque trecentis ejus
viris ingentem sine labore victoriam, efficiens per
terrorem, ut mutuis hostium multitudo vulneribus
prosterneretur. Ita et nunc ista vox longe aliter a
circumstantibus Judaeis suscepta est, quam a nostris
immittebatur. Omnes enim putaverunt dictum, Theodorus
credidit. Itaque existimantes principem perfidiae
suae ad Christi fidem fuisse conversum, cuncti
pariter trepidi, ubi timor non erat, terrebantur:
mulieres eorum sparsis crinibus occurrentes cum ferali
ululatu nomen Theodori repetitis vocibus accusabant,
dicentes: O Theodore, quid fecisti? Vir
autem, alii ad devios saltus et fixuras montium confugere,
alii per ipsius oppidi angiportus discurrebant,
locum in quo delitescerent, invenire cupientes.
12.
Ipse Theodorus stupore perculsus divinam
sententiam in plebe sua cernebat impleri, Fugit impius
nemine persequente [(Prov. XXVIII, 1)]
: sed tamen
non nemine; persequebatur enim eos ille leo terribilis,
qui de synagogae loco, sicut Theodoro fuerat
revelatum, per monachos rugitum emiserat, quo resistentes
tremefecit inimicos. Stabat igitur Theodorus
in loco prorsus eodem, quo ei pridem per somnium
terror fuerat leonis injectus: et cum causanctantae
trepidationis inquireret, et nomen solummodo
nostri leonis audiret, nullam illic, sicut ferebatur,
feritatem videns, tantum psallentes monachos intuebatur,
et ab omni suorum multitudine destitutus,
atque elabi parans, etiam ipse pedum viam prospiciebat:
quem cum horribili formidine apprehensum,
non solum colore vultus, verum etiam vocis officio
destitutum Ruben ille sanctissimus aspexisset, propere
accedit, et trementem blando sermone compellans,
ad Christi fidem cohortabatur; atque ingerens
ei, pro suffragio metus, suae credulitatis exemplum,
domus figurae, ad quam pavore leonis confugeret,
quodammodo satisfacere videbatur. Verum, ut et nos
fideliter universa narremus, et vos qui non eloquii
ornatum, sed veritatem quaeritis, libentius audiatis,
ipsius Ruben verba inserens, nihil ex simplicitate
dictorum ejus subtraham. Aiebat enim: Quid times,
domine Theodore? Si vis certe securus et honoratus
et dives esse, in Christum crede, sicut et ego credidi.
Modo tu stas, et ego cum episcopis sedeo: si
tu credideris, et tu sedebis, et ego ante te stabo. Hos
sermones Theodorus alta mente suscipiens, ad nos
ait: Faciam quod vultis; tenete, inquit, promissionem
hanc; sed permittite mihi, ut prius alloquar
plebem meam, ut majorem conversionis meae etiam
ex reliquis possim habere mercedem. Haec ejus sponsio