PL 41, col. 827

Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne

cum inexistimabili cunctorem existimatione suscepta
est: alii in eum amabiliter irruentes, os ipsius
et colla mulcebant, alii eum ulnis mollibus amplectebantur,
alii autem dexteram dexterae adjungere,
et sermonem conserere gestiebant. Perrexit igitur
Theodorus ad atrium suum quolibet officio nostrorum
laetus, tamen anxietate non penitus carens. Nam
licet in domum Ruben per promissionem suam jam
veniretur, ingressus tamen et tunc trepidus erat;
quia nondum ad propinquam venerat, quae eum post
triduum materno suscepit sinu, et ab omni perturbatione
trepidationis absolvit. Nos autem ad ecclesiam
cum hymnis ex more perreximus. Benedictus
est Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
qui dedit capiti nostro aquam et oculis nostris
fontem lacrymarum, ut ploraremus vulneratos populi
nostri. Peractis siquidem mysteriis ecclesiam
egressi, non minimam in occursum nostrum Judaeorum
multitudinem convenisse inspeximus. Omnes
unanimiter deprecabantur, ut Christi characterem a
me, licet indigno pastore, susciperent. Reversi itaque
ad ecclesiam, et toto corde Domino gratias referentes,
illico in frontibus eorum signum salutis
impinximus. Quae autem cum his qui ad silvas, sive
ad antra confugerant, Christi virtute gesta sint, quae
lingua effabitur? praesertim cum unusquisque eorum
propriam conversionis suae habeat historiam. Sicut
itaque impossibile nobis est omnia dicere; sic ingratum
cuncta praeterire. Quapropter unum Christi
miraculum, quod tum a fidelibus probatissimisque
viris comperimus, precibus vestris adjutus evolvam.
13.
Duo quidam primarii Judaeorum, Meletius,
Theodori frater, et Innocentius, qui Hispaniarum cladem
nuper effugiens, cum famulis suis ad hanc insuram
venerat: sicut nunc ipsi etiam cum sacramentorum
terribili interpositione confirmant, ad unam speluncam,
vel potius rupem convenerunt, associando se
duobus quibusdam Judaeis humili loco ortis, qui istos
communis fugae principes legerant. Igitur cum in loco
eorum trepidi anhelantesque paululum resedissent;
duos illos, qui aetate alacres et audaces erant, explorandi
gratia ad oppidum remittentes, soli derelicti
sunt ibi. Tunc prior Meletius: Quid est, inquit, frater,
quod verbum, sicut docet religio nostra, blasphemum
avellere a corde meo nequeo? Ex quo enim fratrem
meum conversum fuisse Christianorum populus
inclamavit, nihil aliud mihi in corde suggeritur, nisi
hoc verbum mihi usque ad hunc diem penitus ignoratum:
Christe, in nomine tuo. Quanto magis pulsare
hoc ab animo meo nitor, tanto violentius tenaciusque
inhaerescit. Ad haec Innocentius: Non, inquit,
frustra hic sermo, quem cor tuum, ut apud cunctos
probatissimum est, antea nec cogitavit, nec unquam
protulit, hic praesertim menti tuae, ut asseris, tam
violenter insertus est: hoc ex Deo esse arbitror. Verumtamen
elabora, obsecro, et fabulis his declinatis,
interpellationem molestae cogitationis expelle. Tunc
Meletius ita obstrepere et confusis clamoribus personare
coepit, ut eum cum sua mente luctari, non solum
nutibus vultus, sed etiam totius corporis indicio
Innocentius cerneret. Quod posteaquam ne parum
quidem proficere intellexit, et adjecit etiam illud, ut
verba quaedam profana et turpia loqueretur, et nunc
naribus corrugatis aerem sorbens inhonestos strepitus
promeret, nunc fetidis risibus cachinnaretur; sed haec
ab animo ejus nomen Christi exstinguere nequivit
insania, quia jam cunctas ejus medullas sanitatis ignis
pervaserat: Quid ergo, inquit, Innocenti frater, in
contrarium verba ista vertuntur? Abolitionem mihi
nominis Christi nec scurrilitate verborum, nec ipsis
possum obscoeni sonitus extorquere blasphemiis:
aliud siquidem mihi reddi sentio, quod cordis mei
auribus, quas frustra obstruere nitor, Christi nomen
ingerere incessabili clamore non desinit. His Meletii
verbis talia Innocentius retulit: Fratrem meum Theodorum
doctrina, honore et aetate majorem, ad Christi
fidem conversum his auribus audientibus plebs christiana

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.