PL 41, col. 828

Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne

testata est; poteritne fieri, ut etiam tu, germani
constrictus exemplo, religionem judaicam deseras?
Quid ergo in hac terribili solitudine diutius tempus
terimus? Quamdiu etiam inopia victus laborare
poterimus? Quid causae est, ut fame tabescamus,
arescamus siti, obrigescamus algore? ad postremum,
quod jam patimur, nostrae hujus solitudinis horribili
teneamur silentio? Numquid latronum vincula, numquid
barbarorum gladios fugimus; numquid sanguinem
nostrum plebs tanta misericors, quam pro nobis
flere conspeximus, concupiscit? Recordemur, obsecro,
quem unquam laeserit vi nostrorum, vel saltem
irrogaverit injuriam. Revertamur ad innoxios, quos
in nullo laesimus inimicos; et quod Deo placuerit, fiat.
Ad haec Meletius: Ego te, inquit, Innocenti frater,
quem non solum latinis, sed etiam graecis litteris
eruditum scio, et legem jugiter meditari, oblitum
reor, quod per Ezechielem prophetam Dominus ait.: Anima quae peccaverit, ipsa morietur
[(Ezech. XVIII, 20)]
.
Si enim legisti hoc, cur me fratris mei Theodori
exemplo attrahi posse ad fidem Christi existimas?
Habet ille animam suam, ita et peccatum suum:
quod quidem peccatum mihi, si Dominum Deum non
relinquo, non nocebit. Testor autem illum qui eduxit
patres nostros de terra Aegypti, me, si hiemis violentia
non obesset, abrepto quocumque navigio ad
quaslibet terras solum velle migrare: nec me possessionum
amor, nec affectuum charitas detineret, quorum
facilis mihi jactura est; tantum ne Deum patrum
meorum negare compellar. Quod autem consilio inutili
ad civitatem remeandum decernis; miror te, prudentissimum
virum, non animo praevidere quid de
nobis futurum censeas, si Theodorus, columna synagogae
nostrae, in quo omnem fiduciam reponebamus.
apostatare compulsus est. Hoc ergo sanius est, ut eamus
ad agrum meum, nec nos ultra Christianorum
oculis ingeramus. Possumus enim illic interim delitescere,
donec opportuno tempore ad peregrina emigremus.
Quandoquidem in hac insula ita apud cunctos
odium nostrae religionis increvit, ut qui patriam
non reliquerit, fidem patrum tenere non possit. Cur
itaque non voluntarium suscipiamus exsilium, ad
quod, sicut res indicat, odiis civium, etiamsi nolumus,
destinandi sumus? Hoc igitur consilio utriusque
sententia confirmata, laborem destinati itineris arripiunt.
Sed dum per angustissimum ingrediuntur callem,
cogitationum tenebris lucem occaecantibus oculorum,
ipsum quem inscii sequebantur, tramitem
perdiderunt, et in locis desertis atque inviis remansere.
Cum autem scinderentur sentibus ac vepribus
lacerarentur, postquam corpus suum longis foedavere
vulneribus, ad tantam primo quidem anxietatem,
deinde etiam ad desperationem atque formidinem venere,
ut compellerentur fateri, se ea judicio Dei
justo ob incredulitatem perpeti. Igitur nomen Christi,
quod ante se ultro ingerens repellebant, laceratis jam
cruribus, invocantes, semitam quae eos contra voluntatem
ac propositum suum ad oppidum retraxit, corripuerunt.
Sed cum ad civitatem inviti ac trepidi pervenissent,
curiosius omnia percunctantes, audierunt
Theodorum etiam nunc Judaeum esse, nec ullam, sicut
existimaverant, populi Christiani pertulisse violentiam.
Stupentes autem, et quod ipsis acciderat
non credentes, ad domum Theodori iter dirigunt:
ubi cum eos jam pene exacto prandio ille excepisset,
illico inquirit causam, cur a se et a civitate abscessissent;
universumque ordinem gestae rei, magis cum
risu, quam cum admiratione cognoscit.
14.
Post triduum Theodorus, cum concionari ad
plebem suam, eosque ad fidem Christi provocare disponeret,
ultro se offerentium ad confessionem Judaeorum
etiam seditionem pertulit. Nemo enim eorum
ferme erat, qui non se palam sensisse Christi potentiam
contestaretur. Nam primo in concilio eorum
adolescens quidam, ipsius Theodori consobrinus,
nomine Galilaeus (ut congruum, sicut dictum est,
nominibus mysterium gestae rei usque ad finem deduceretur),

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.