PL 41, col. 829

Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne

cum ingenti invidia proclamare hoc coepit:
Contestor, inquit, vos omnes me Judaeorum esse
non posse in possessione; siquidem in ea Christianos
consortes habeo, quorum odiis, si in Judaismo perseverare
voluero, forsitan perimendus sum. Ego igitur
vitae meae periculo consulens, ad ecclesiam jam pergam,
ut necem quae mihi paratur effugiam. Haec Galilaeus,
cum ad tempus fugae se pararet, quasi ut
causas conversionis suae reddidisse videretur, de futuri
saeculi morte tunc nihil cogitans, veritatem inscius
loquebatur. Huic sermoni pene praeteriens vir honestus,
et non solum inter Judaeos, verum etiam in civitate
usque adeo praecipuus, ut etiam nunc defensor
civitatis electus sit, Caecilianus, vera Galilaeum dicere,
seque similem habere causam, similia formidare
attestabatur. Quibus verbis tantam supra memorato
juveni adjecit confidentiam, ut in conspectu omnium
cursu rapidissimo ad percipiendum fidei bravium ad
Galilaei nostri convolaret auxilium, et ab humilitate
nostra, ut ejus deinde nomine censeretur, expeteret.
Caecilianus autem cum esset Judaeorum pater, habito
cum Florino, fratre suo, aeque Judaeorum patre seniore,
consilio, hujusmodi, sicut agnovimus, verbis
synagogam adorsus est: Ego, inquit, cum sim in honore
synagogae post Theodorum primus, non sicut
juvenis Galilaeus, cunctos quasi trepidus consulo, contestorque;
sed potius adhortor atque commoneo, denuntians
ut errore pravi itineris derelicto, si fieri potest,
omnes pariter ad fidem ecclesiasticam concurramus.
Quod si vos ad Christum tanta virtus non attrahit;
ego certe et Florinus frater meus, sicut recusantibus
vobis tantam salutem vim inferre non
possumus, ita nos cum universa domo nostra religionis
hujus, quam astruere non valemus, ludibria
deserentes, Christianorum numero fideique sociabimur:
qui nunquam utique innumerabilibus Scripturarum
testimoniis, non solum te, frater Theodore,
qui peritior reliquis videris, sed etiam cunctos convincerent,
nisi veritatem, quae vinci non potest, sectarentur.
Tali Caecilianum sensu plebem suam affatum
comperimus, multosque Judaeorum eadem die ad fidem
Christi cum ipso concurrentes cum ineffabili
exsultatione suscepimus.
15.
Prodigia sane quae de coelo tunc facta sunt,
sicut eloqui digne non valeam, silere non audeo. Hora
circiter septima Missam dominicam solemniter coepimus
celebrare. Nam dum nos advenientes ad Christi
fidem Judaeos vel exhortamur, vel adnotamus (siquidem
nomina eorum scripsimus), populus autem tanti
gaudii epulis saginatus carnalium non meminisset
escarum, pars diei major excurrerat. Cum igitur in
ecclesia, quae paululum a civitate sequestri in loco
sita est, in qua sancti martyris Stephani nuper reconditae
reliquiae conquiescunt, nobiscum pariter plebs
universa Missam opperiebatur; duo quidem monachi,
quos Dominus testes suorum miraculorum praeelegit,
in campo qui ante fores ecclesiae protenditur, in herbis
accubabant. Vir autem honoratus, Julius nomine,
cum alio quodam de civitate ecclesiam petens, cum
per ipsos praeterire coepisset, respondente uno ex monachis,
viso mirabili signo conturbatus, confusum
emisit clamorem; conversusque ad se, protensa
manu, quae verbo explicare non poterat, quid videret
ostendit. Erat globus quidam candidissimi luminis,
proceritate sui staturam quasi hominis adaequans,
instar vasculorum quae vulgo orcae appellantur; tantae
vero claritatis et fulgoris, ut visum fuit, quod fratri
qui id prior notavit, sicut ipso referente cognovimus,
sol decidere videretur. Hoc sicut istis visum est,
quasi trans basilicam, in qua universus nobiscum
populus consederat, lento lapsu demittebatur: verum
ita propinquum putavere, ut se idem frater stupore
percitus cursu praeriperet, existimans id post basilicam
decidisse. Sed ab illo retractus fratre gressum
inhibuit: ille enim ita quidem etiam sibi visum, tamen
longius fuisse, non quasi certus, sed ut aestimans
astruebat. Mulieres autem quaedam tunc Judaeae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.