PL 41, col. 831
Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne
cum una ferme amica et nutrice et paucis ancillis
domum viri sui deserens, ad quamdam speluncam,
licet in vinea, tamen remotiore paululum loco
sita, oblita femineae infirmitatis evasit. Erat in ea parvum
novumque torcular, lacusque novus factus figuram
quodammodo gerere credentis populi videbatur.
Non enim istos sicut utres veteres, sed sicut novos
lacus mustum novi Testamenti recepisse, et credimus
et videmus. In eo igitur loco cum per biduum matrona
a viro suo offensa inexorabilis permansisset; ut
primum tertia dies illuxit, famulae aquam haurire imperavit:
quam cum odore et sapore mellis dulcedinem
referre sensisset, primo quidem ministrae succensere
coepit, et cur in eodem urceo mel injecisset,
indignans inquirebat. Postquam autem, ut quasi
negantem convinceret, ad lacum pergit; de quo paululum
concavis manibus hauriens, reperit aquam,
qua per biduum usa fuerat, in mellis suavissimi versam
dulcedinem. Advocans itaque cunctas quae aderant,
ut gustarent rogat, ne forte fallax sapor in
faucibus tantum ipsius suavitatem mentiretur. Omnes
gustantes mira oblectatione affectae sunt, ut non
aquam mellis sapore delibutam, sed mel sincerissimum,
solum aquae similitudinem censerent. Stupore
igitur percitae, dum ad civitatem reverti parant, curiosius
agentes, etiam rorem qui in herbis plurimis
erat, degustatum similem repererunt. Pergens itaque
ad civitatem matrona memorata, haec marito detulit,
et per eum omnibus indicavit, statimque ad Christi
fidem sine reluctatione consensit. Verum eadem die
qua Meletii uxor amaritudinem incredulitatis abjicere
ex melle compulsa est, eadem, inquam, die qua memorata
filia Israel quasi in deserto posita illum antiquum
Mara lacum injecto crucis ligno obdulcescere
persensit [(Exod. XV)] , ita mirifico vereque coelesti
omnis ecclesia odore fragravit, ut praesentiam Spiritus
sancti, quam et ante jam aliquoties, sed paucissimi
senseramus, fraternitas pene universa sentiret: et
mirum cunctis illud fuit, quod per eosdem dies, serena
propemodum jugiter permanente, creberrimi
imbres demittebantur, et paulatim venientes ad fidem
Christi Judaeos pluvia praecedebat: ita ut hoc animadvertentes,
vulgo inter nos et quasi joculariter diceremus:
Ecce jam pluit, scitote quoscumque Judaeos
ad Christi fidem accessuros. Mirum dictu, frequenter
dum adhuc talia loqueremur, a quibusdam Judaeis fidei
janua pulsabatur: nec immerito, sicut scriptum
est, Pluviam voluntariam segregabit haereditati suae Dominus [(Psal. LXVII, 10)]
.
Desuper erant feminae, quae
in odorem unguentorum Christi currere recusabant.
18.
Innocentii illius, cujus supra fecimus mentionem,
matrona cum prole sua, venerabilis, sicut fama
est, vidua, illico ut Innocentium, sororis conjugem,
conversum esse conspexit, navim conscendit, non solum
permittentibus, sed etiam suadentibus nobis;
quia ad fidem Christi nec verbis, nec miraculis flecterentur.
Uxor autem Innocentii per quatuor fere dies
verbum salutis, quod ingerebamus, obduratis auribus
recipiebat. Haec cum omnem respuens medicinam, insanabili
incredulitatis valetudine opprimeretur, nullisque
Innocentii conjugis vel minis, vel precibus, vel
lacrymis moveri posset; universa, Innocentio rogante,
ad domum in qua habitabat, fraternitatis multitudo
convenit, habens magnum dolorem animi, quod
tantae laetitiae plenitudini una mulier obsisteret, quia
jam soror ejus manifeste putabatur. Cum igitur diu
cassa verba surdis auribus ingerentes nihil profecissemus,