PL 41, col. 840

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

portaretur. Quo facto, dum ibidem hiemis multo
tempore in tanta frigoris asperitate super pavimentum
tessellae jaceret in oratione (quod utique contrarium
hujusmodi infirmitatibus esse solet), fere vigesima
die per somnium noctu apparuisse sibimet indicavit
quemdam juvenili forma praeditum, speciosa
etiam veste et habitu decorum, seque tunc ab illo
accersitum, sibique esse jussum ut ad locum Memoriae
suis pedibus accederet: et ex illo coepisse
paulatim gressum et linguam ad propria officia aliquantulum
revocare. Cumque quartus mensis fuisset
emensus, eo quod nondum adhuc plenam receperat
sanitatem, cogitare coepit ad propria remeare; seque
tunc admonitum fuisse ait sibique dictum esse, ne
festinare vellet, sed adhuc quatuor menses exspectare
deberet, quo tunc domum suam propriis pedibus
repedaret. Quod omnino sicut promissum est,
ita die et tempore denuntiato adimpletum est. Nam
sicut et nostra conscientia testis est, et ipse in gloriam
Dei confessus est, et pedibus suis ad propria remeavit,
et ore proprio verba distinctius pronuntiare
coepit.
CAPUT XII.-- Ubi quidam paralysi linguae et pedum liberatus est.
Quidam de civitate Uticensi paralysi pedibus et
lingua implicatus lecto detinebatur. Cujus mater ad
sancti Stephani Memoriam fide firmissima convolavit,
secumque, postquam filii sui causam optimo
advocato commisit, exinde aliquid pulveris pro
sanctificatione abstulit, et reverteas domum filio
jacenti adhibuit. Ex quo mox ille sanitatis beneficium
sentiens, de lecto surrexit, et non solum pedibus
suis ambulare coepit, sed etiam per duodecim
millia passuum proprio gressu ad beati Martyris Memoriam
pervenit, gratias in corde suo agens de pedum
sanitate percepta, sed adhuc preces fundens de propria
lingua solvenda. Proinde exuens sibi manicam
tunicae suae, eo quod orarium non haberet, per fenestellam
Memoriae ad interiora loca sanctarum
reliquiarum manu injecta mittebat, atque inde rursum
dexteram reducens ori suo admovebat, et linguam
contingendo paulatim nodos loquendi gratia fidei
resolvebat. Hoc enim saepius faciendo, tanquam salutares
cibos de coelesti assumens cellario, aegrotanti
suo adhibuit membro: unde arentem linguam refecit,
et loquendi officium adjutus Dei gratia idoneum recepit:
ac sic in utrisque illa suppleta est prophetia,
per quam olim dictum est, Et plana erit lingua mutorum [(Isai. XXXV, 6)]
.
CAPUT XIII.-- Ubi caecus Pisitanus lumen recepit oculorum.
Caecus etiam quidam Pisitanae civitatis, cui vocabulum
est Donatianus, ad stationem potentissimi
medici Stephani advenit. Ibi denique pulsans fidei
pietate, die octavo, tanquam dominicae resurrectionis
sacramento, quae facta est a die quidem passionis
tertio, sed in dierum numero post sabbatum octavo,
eo die, ut dixi, per fidem lumen oculorum recepit,
quando lucem mentium universus mundus per Domini
Resurrectionem excepit. Qui cum vota sua cupiens
sancto Martyri reddere, argenteam offerret pro
sua dovotione candelam (nec immerito candelam offerebat,
qui lumen receperat); is accersitus a venerabili
episcopo, atque interrogatus ut ei diceret quid
sibi praestitum esset, quare illud donum offerret, astante
universa Ecclesia, etiam ore confessus est, quod
et corde et corpore, spirituali archiatro curante, illuminatus
redditus est.
CAPUT XIV.-- Ubi cuidam sanctus Stephanus apparuit, qui audierat filium suum a latronibus interfectum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.