PL 41, col. 839

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

zelus fidei et amor Amici Dei omnes accendit.
Circumdatur episcopus stipantibus turbis, rogatur,
et tenetur, nec ante dimittitur, quam sacramento etiam
interposito nihil se reliquiarum de civitate ablaturum
esse polliceretur: quo ita demum illa populi pro zelo
fidei tempestas placaretur, simulque reliquiae in unum
congregarentur, in eodem Memoriae loco, ubi jam
pars fuerat reliquiarum primitus collocata, ibi et alia
pars similiter reponeretur. Donatus presbyter per
somnium sacramenta portantem episcopum, hoc est
sacratarum reliquiarum portionem gestantem, compellere,
sicut dictum est, videbatur, ut in loco suo
reponeretur quod ab eodem reportabatur. Ideo factum
credo, ne ullus divisionis locus daretur, maxime
quia in Ecclesia hoc agebatur, quae primitus a Donatistarum
divisione usurpata, postea usque in hodiernum
unitati Catholicae est restituta. Unde etiam vocabulum
sumpsit, ut ecclesia Restituta appellari meruerit.
CAPUT VIII.-- De caeco qui capsellam reliquiarum tetigit, et visum recepit.
Sane eodem quo haec agebantur die, cum pars ipsa
reliquiarum de monasterii habitaculo prolata cum
ingenti celebritatis exsultatione et hymnorum choris
resonantibus dulci modulatione manibus sacerdotis
ad ecclesiam portaretur; ecce quidam caecus apprehendens
capsellam argenteam, in qua erat reliquiarum
portio memorata, coepit fortissima fide regno
coelorum vim facere. Et quia qui vim faciunt, diripiunt
illud [(Matth. XI, 12)] , continuo lumen recepit. Unde
universae Ecclesiae suae Christus non modicum gaudium
cumulavit.
CAPUT IX.-- De duobus catenatis per gloriosum Stephanum liberatis.
Item cum quidam in custodia publica catenarum
nexibus vincti districtius haberentur, eorum unus
cruciatu poenae ac dolore compunctus, sanctum Stephanum
Christi charum in auxilium invocabat. Ecce
vero inter lacrymas vocesque ejulantis, subito de manibus
ejus corruere catenae. Quo facto, cum praeposito
custodiae solutus ultro se ipsum ingessisset, et
rem tanti miraculi confessus fuisset, non est ausus
custos rursum ei vincula injicere, sed plane ex hoc
quasi cautior et sollicitior effectus alium pariter vinctum
arctius fortiusque constrinxit: quasi divinae potentiae
possit esse quidquam insolubile, ignorans quia sermo Dei non est alligatus
[(II Tim. II, 9)]
. Verum cum
ille simili vinculorum asperitate compulsus ad eumdem
tanti miraculi auctorem talibus, sicut socius ejus,
vocibus et fletibus suppliciter exclamaret, ipse quoque
exaudiri meruit, et similiter catenis resolutis opera Dei
confitendo narravit.
CAPUT. X.-- De reo soluto, et per meritum sancti Stephani sanato.
Alio item vincto cum in thermis publicis vapore
caloris catenarum vulnera intumescerent, et gravissimum
dolorem eidem concitarent, adfuit fides, ut
Amici Dei opem imploraret. Qui cum ad piscinalem
egressus esset, subito etiam ipsi catenae ceciderunt,
et omnes quotquot viderunt, Christum atque ejus
primum confessorem Stephanum magnificare coeperunt.
CAPUT XI.-- Ubi paralyticus meruit sanitatem.
Paralyticus territorii Hipponensis Zaritorum, vocabulo
Restitutus, faber ferrarius, per plurimum
tempus lecto decumbens, non pedibus poterat incedere,
non linguam in verba resolvere: tandem beati
Stephani ad se fama perlata, parentes proprios nutu
quo poterat hortabatur, ut ad Memoriam gloriosi Martyris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.