PL 41, col. 842

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

erat. Qui matris portatus manibus cum ingenti
ejulatu et miserabili vociferatione ante ipsam Memoriam
gloriosi Stephani fuit projectus, tradente illa
mortuum, ut ab eo reciperet vivum. Cumque ad aures
Amici Dei pulsaret fide pietatis, percussa duplici luctu
orbitatis, quod et in praesenti vita filium perdidisset,
et in futura, utpote sine gratia Baptismi, salvum habere
non posset, ecce inter diu lamentantis et vociferantis
dolorem et clamorem miserae matris, repente
parvulo spiritus redditur, vita tribuitur, vox viventi
conceditur. Continuo presbyter accersitur, Baptismus
parvulo traditur, sacramenta complentur, atque ita a
peccatorum lethali catena anima liberata, statim etiam
mortalis carnis vinculo exuitur, et ad Dei spirituales
amplexus summa celeritate liberata dimittitur. Ita et
matri non modica consolatione concessa gaudere de
redditio filio datur, et parvulo salus vera conceditur.
Qui profecto ob hoc ad modicum vitam recepit, ne in
aeternum moreretur; ob hoc ad tempus mori meruit,
ut vita perpetua frueretur.
2.
Haec interim de multis et pene infinitis miraculis
pauciora decerpsimus, ne in praesenti auditoribus
propter festivitatem Martyris de longinquo advenientibus
forsitan oneri esse possemus. Caeterum quod
nobis difficillimum est, si omnia recordari ac recensere,
ut superius dictum est, vellemus, librum prolixum
faceremus. Ipsas enim notissimas clarissimasque
virtutes ad praedicationem sui sibimet sufficere
existimamus, quae non indigent humanae linguae facultate,
quoniam praevalent divinae potentiae perspicua
veritate. Verumtamen devotionem nostram ad
aedificationem fratrum in nomine Christi ex aliqua
parte exhibere voluimus, ut paternae obedientiae mercedem
orationibus vestris recipere et gloriosi Stephani,
primi testis Christi, benedictionem favente divina
misericordia possimus impetrare: per Christum Dominum
nostrum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen.
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM.-- Allocutio de libro altero ad praecedentem adjungendo.

illud in vobis quod in Psalmo scriptum est, compleretur, Sicut audivimus, ita et vidimus
[(Psal. XLVII, 9)]
.
Erat namque in tanta re coelestis gloriae spectaculum
grande. Ubi enim pronuntiaverat lector quamlibet
historiam, verbi gratia primitus de quadam caeca,
postea illuminata, statim terminato sermone haec
eadem persona requisita in populo, et inventa, et in
medium omnis Ecclesiae producta, admirantibus et
congratulantibus, videbatur sola jam sine ullo comite
ac duce, sicut prius solebat, incedere, ipsaque etiam
per se gradus absidae conscendens, universis eminus
conspicienda astabat, et testimonium in se divinae
gratiae, ipsorum suorum illuminatione oculorum veluti
fidelium testium tacita quadam praedicatione proclamabat.
Item cum de paralytico sanato multis antea
cognito praecessit lectio, continuo idem qui ab
ejusmodi infirmitate fuerat curatus, similiter productus
e populo propriis gradiens passibus, cum totius
Ecclesiae magno gaudio cernebatur, praeconia divinae
laudis quibusdam contestans palpabilibus documentis,
ipsis sanatis sui corporis integris membris. Dum
haec itaque gererentur, dumque uno eodemque tempore

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.