PL 41, col. 843

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

singulis quoque conscriptis etiam ipsae res mirabiliter
concordi unitate coirent; profecto putares non
tam praeterita narrari, quam potius praesentia demonstrari.
Ita enim, quod sermone proferebatur, statim
etiam ipso praesenti opere cernebatur, ut alio
quodam majori miraculo mirabiliora ipsa miracula
redderentur. Quis tam durus ac ferreus non in lacrymas
erupit? non ad pietatem humilitatemque defluxit?
Quis unquam digno praeconio loqui possit? Fiebat
clamor gratulationis in auditu lectionis: rursum
quoque major exsultatio excitabatur in aspectu visionis;
ac sic per auditum et visum penetrabat flamma
divini amoris omnis tunc cor hominis. Haec autem
quia sine silentio praeterire non potui, propter eorum
qui illo tempore adfuerant memoriam renovandam,
sive eorum quos ista latebant nequaquam scientiam
defraudandam; et quia illa ipsa continuo quae recitata
sunt, statim etiam a religiosis plurimis cum clausula
sua capta sunt atque descripta: idcirco ad alia quae
consecuta sunt narranda, hinc adjuvante Domino,
quasi libelli secundi exordium sumpsimus. Referam
igitur vobis, charissimi, adjutorio Domini nostri Jesu
Christi, adhuc Stephani patroni communis mirabilia
gestae rei multisque bene notissimam in laudem et
gloriam Dei memorabilem historiam.
CAPUT II.-- De Megetia quae paralysi fuerat percussa, quae inter medicorum manus defecerat, et currens ad sanctum Stephanum a duplici infirmitate curataest.
1.
Carthaginensis civitatis quaedam fuit, nobilis
genere, nobilior Christi fide, Megetia nomine, dives
in saeculo, ditior ni Deo: cui christiana mater
erat nomine Vitula: pagani autem erant maritus, et
socer, et pater. Haec cum in utero haberet, quarto
mense conceptus sui, nescio unde nauseando prius
ac rejiciendo, dum frequentius pateretur stomachi
concussionem orisque distensionem et vomitus provocationem,
in pravitatem pestemque paralysis causa
perducta est, ita ut exclusis a locis suis ipsis cardinibus
dentium et arteriarum, nequaquam posset
dilapsa ora constringere, neque pervios atque integros
palati motus ac linguae ad aliquid vel ore emittendum,
vel in os recipiendum habere. Remanserat
in femina pia et pudorata deformis quidam
et aversandus aspectus, et ibi vitii macula corpori
erat infixa, ubi utique nequaquam posset esse celata:
facies quippe erat, de qua quidam dixerat,
Frons hominem praefert, quae tegi sine dedecore
non potest. Caeterorum namque membrorum cum
aliquo vitio officia praepediuntur, nonnulla industria
rubori subtrahuntur. At vero cum ipse vultus
aliqua fuerit foeditate turpatus, quidquid propter
verecundiam tegminis adhibetur, ipsa verecundia
magis augetur. Quid ergo faceret nobilis matrona,
velamento abscondens ora vitiata, dum venientibus
salutatum ad se aeque aliis nobilibus feminis,
aut osculum dare, aut sermonem conferre, ipsius
vitae societas atque humanitas compulisset, ut taceam
de cibo et potu, quod vix aegre poterat manducare
vel haurire? Namque ingenium industriaque
medicorum diu moltumque circa eam laborantium
frustra, non solum nihil salutis ei conferre poterat,
verum etiam in deterius causa pergebat. Nec
immerito: ab illo enim conditore et redemptore
omnis naturae Deo nondum in illa reformabatur,
quod nonnisi ejus virtute formatur, cujus censura
omne hominis corpus et disciplina constringitur,
et medicina laxatur. Tali igitur confecta moerore
ac dolore, nec quorumcumque remediorum aut
medicamentorum ullo adjuta levamine, fere jam
sexto mense, tabefactum fuerat delicatae corpus
animusque puellae. Ob quam rem etiam illud quod
gestabat a vitali spiritu jam destitutum, intra septa
viscerum retinebat emortuum. Ita cum prius sub
uno paralysis vitio jam ipsa vita horreret, accessit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.