PL 41, col. 844

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

aliud gravius et periculosius, unde nec ipsa quidem
vivendi possibilitas remaneret. Nam si puella sic
defecerat sub vitiosi oris labore, quomodo posset
vivere cum mortuorum viscerum collapsione? Septimus
mensis incesserat, non vultus pestifer a pravitate
exuebatur, non alvus onere mortuo exuebatur.
Pontius vero, Megetiae pater, socer autem
Avitianus, et maritus Adventius, utpote adhuc
gentilitatis erroribus adstricti, quidquid non solum
per industriam medicorum, verum etiam per
artes daemoniorum ac superstitiosarum figmenta
vanitatum, quasi pro vita intermorientis Megetiae
poterant attentare, frustra omnino atque inaniter
desudabant. Sed error infelix, quid saluti humanae
te crederes posse conferre, quam studuisti semper
auferre? Refellit te vox veritatis in sacratissimis
Psalmis, contestans generaliter et breviter, a quo
vere sit omnis Salus animae corporisque, dicens: Domini est salus
[(Psal. III, 9)]
. Soli enim Deo recte cantatur, Homines et jumenta salvos facies, Domine
[(Psal.
XXXV, 7)]
. Qui dignatus est creare, ipse prorsus dignatus
est et sanare.
2.
Proinde illis memoratis personis diu in talibus
frustra laborantibus, et non corpore, sed corde
dormitantibus, ecce Deus ille magister qui non
dormit neque dormitat, qui custodit Israel [(Psal. CXX,
4)] ; ipse Deus, inquam, cui cura est pro omnibus [(Sap.
VI, 8)] , religiosam Vitulam, Megetiae matrem, fideli
calore succendit, atque ut ad domini Amici sui
Stephani suffragium accurreret, inspiravit. Quam, ubi
benedicta femina in sacratarum reliquiarum loco de
Carthaginensi urbe ad Uzalensem profecta est, misericordissimus
Dominus et miserator excepit, exaudivit,
adjuvit, atque de filia compotem fecit, ac
de diabolo adversario superato victricem triumphare
permisit. Diei non potest quibus illa pia femina
Amicum Dei flebilibus vocibus fuerit aggressa,
et quanta cum miseratione ante limina gloriosi
Martyris prostrata effusos sui cordis dolores expresserit,
in haec verba prorumpens: Domine Stephane,
Christi amice, subveni matri miserae, ad te
confugienti pro salute periclitantis filiae. Hic te
ergo planctibus oro, illic te ancilla tua praesentem
medicum sentiat imploro. Scis ipse qualibus causis
laboret Megetia, et in quo vitae discrimine sit constituta.
Ecce enim ex quanto tempore jacet, misera
toto corpore, et paralysi dissoluta, et visceribus
tabefacta. Proximum est autem, ut septimo
mense completo, comprehendatur ab octavo. Omnes
desperant de salute Megetiae: ego quae ad
Christum et te, Amicum ejus, confugi, credo quia
talis luctus de filia non imponetur capiti meo. Peto
autem et rogo, ut, cum hinc a corona tua revertens
festinanter ad ancillam tuam proficisci coepero,
recreetur anima mea de filia aliquo nuntio bono.
His et horum similibus multis affatibus ubi
satis visa est sibi idoneum instruxisse advocatum
sanctum Stephanum apud judicem Christum, propere
ad revisendam filiam, unam et solam suam
maximam curam, mater parturibunda revertitur.
Oleum tamen sanctificatum, et orarium vel sudarium
orationum suarum sudorumque pro salute
filiae laborantis testimonium, a beati Martyris Memoria
secum pariter reportabat. Ecce igitur in via,
cum declinandorum aestuum gratia (nam aestivum
tempus erat, quo igneus sol terras urebat) secessisset,
subito adveniente nuntio accepit litteras a
viro suo de Carthagine directas, sicut precibus suis
postulaverat, in quibus proxime futura liberatio
filiae significata erat. Nam mensem octavum altera
die ingressura filia dicebatur, aliquantulum tamen
vegetior esse, et sui jam partus signa praecedere,
et bono animo illam de filia esse debere. Quod totum
religiosae Vitulae matri, non ore humano, sed
divino oraculo nuntiabatur. His igitur primis votorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.