PL 41, col. 852
De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne
capitis offensam judiciariae indignationis incurrerat.
Qua de re ex praecepto nescio unde proconsulis
praecipitanter jussus est rapi, et ejus mox obtutibus
sisti. Quod cum absque ulla mora officium quod patebat
implesset, memoratumque dispensatorem raptum
per publicum sedenti proconsuli in secretario obtulisset;
continuo pallor ingens coepit discurrere per
corda eorum qui aderant, et videbant, atque humana
miseratione hominem dolebant, ejusque periculum
metuebant. Interea viso protinus quem furialiter quaerebat,
exsurgit in voce terribili potestas irata, minaci
eumdem dispensatorem interrogatione perturbans. At
pavefacti hominis fugata mens metu, nec quid diceret
inveniebat. Sed ecce Deus ille magister e coelo prospiciens
super filios hominum, miscens severitati lenitatem,
minas transferens in benignitatem, castigando
amans, amando consolans, judex in flagellis, pater in
blandimentis, ubique fidelis, nusquam crudelis; ipse
ergo Deus Dominus ad liberandum eum hominem angelum
suum misit, de quo dictum est: Immittet angelus
Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos [(Psal.
XXXIII, 8)]
. Nam cum dispensator ille vitae suae incertus
ac dubius sub tanto metu terribilis potestatis inter
quaestionarios astaret, repente pulsatum se a tergo
persensit. Statimque paululum cervice delixa, oculisque
furtim retrorsum reductis, videt velut unum de
carnificibus circa se astantem, sibique suggerentem
quid ageret, quem rogare deberet, dicentem et admonentem:
Invoca sanctum Stephanum. Quo viso auditoque
Florentius, suae menti ac sensui redditus, et
fuga dudum recreato animo confortatus, gloriosum
Stephanum intra semetipsum orare atque invocare
minime desistebat. Deinde elevata parumper facie ad
interrogantem judicem, oculos intendit in judicis assessorem.
Quem cum nova facie, novoque vultu micantem,
fulgentemque conspiceret, neque illum sibi
notissimum, sed alium incognitum atque mirificum
judicis consiliarium cerneret, ita ut cum esset assessoris
nota antea in omnibus, et marcida aevo in vultu
deformitas et senilis aetas; in illo vero qui ei apparebat,
juvenili decore vultus et candor effulgebat. Hoc
viso memoratus Florentius, diu multumque permotus,
non jam dubius, sed firmus et certus, gloriosum
Stephanum ibi praesentem credebat adesse, ipsumque
occultata sede intendere se, et in sua causa judicem
sedere, vel judici assistere. Nam quo plenius perfectiusque
de tali visione ac praesentatione Amici Dei
fiduciam caperet, videt Florentius eumdem suum
suffragatorem, suique judiciis misericordissimum consiliatorem,
etiam manu sua sibimet annuentem, et ne
quidquam prorsus timeret, per manum dexteram
significantem, vultuque hilari sibi arridentem, et spem
salutis plenissimam pollicentem. Quid multa? Sensim
coepere illi furiales impetus judicis tumentesque animi
ad omnem tranquillitatem lenitatemque deduci:
ita ut non formidaret judicem, sed agnosceret patrem;
nec cujus securim capiti suo pertimesceret, sed cujus
favorem propriae salutis speraret. O Domine, Domine,
qui veras tuas laudes in sacris tibi psalmis decantari
non arroganter, sed misericorditer jubes; non pro tua
jactantia, sed pro nostra tutela, cum dicitur, Tu dominaris
potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu
mitigas [(Psal. LXXXVIII, 10)]
! Sicut consonat etiam
evangelica auctoritas, ubi imperio Christi tui, dum
levigarentur turbulenti fluctus ac venti, mirantes dixere
discipuli: Qualis est hic, qui imperat ventis et
mari, et obediunt ei [(Luc. VIII, 25)]
? Verissimumque
quod etiam alibi in sermone Scripturae sacrae dicitur
de te: Cor regis in manu Domini, sicut aqua decurrens;
quocumque voluerit, illuc detorquet eum [(Prov. XXI, 1)]
.
Tu enim, Domine, de consulari irata primitus et post
tranquillata potestate erga dispensatorem, illud nostris
temporibus exhibuisti, quod in antiqua Scripturae
auctoritate prius ferociente et rursum blandiente regia