PL 41, col. 853

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

potestate, circa Esther feminam sanctam ostendisti,
et in memoriam posteris legendum sciendumque
dedisti [(Esther XV)] . Proinde dispensatorem Florentium
proconsul, non jam ut officialem suum, sed tanquam
filium remotis carnificibus, non solum ad sese
atque ad gremium suum absque ullo timore vicinius
jussit accedere, sed et eum coepit paterna affectione
familiarius commonere, ac deinde indulta venia vitaque
concessa liberum facit de secretario abscedere.
Quo facto, qui astabant et pro hominis periculo pia
sollicitudine trepidabant, abeunte absoluto et illaeso
dispensatore, mixto cum stupore gaudio, modo haesitabant,
modo exsultabant, modo inter se mirantes et
disquirentes dicebant: Unde ista tam repentina rerum
commutatio atque conversio, quae proconsularem
potestatem omni severitate exuta ad tantam humanitatem
lenitatemque perduxit, ut hominem ad vitam
ab ipso mortis limine reduxerit?
2.
Porro autem Florentius, licet transacto periculo
adhuc tamen ex priore metu aliquantulum animo saucius
domum reversus est. Nulli sane suorum est in
tempore confessus quid acciderit, quid viderit, quid
evaserit. Verum nocte eadem per somnium videt
sibi apparentem illum qui in secretario a se visus
fuerat, juvenili specie vestitum, limine, atque ultro
nominatim compellatus audivit: Quid est, Florenti?
Agnoscis me? Ego sum qui in secretario apparui tibi,
teque de morte liberavi. Quem cum Florentius agnovisset,
ipsumque esse Stephanum intellexisset, ubi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.