PL 41, col. 854

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

eum adorare voluit, manu mento supposita ab illo
elevatus est. Expergefactus autem Florentius surgit
matutinus, cupiensque grates Deo persolvere, ejusque
Amico vota sua reddere, solus ad Uzalensem urbem
proficiscitur. Sed cum viae sibi incognitae essent, viator
ignarus orabat tacitus intra semetipsum, et ejusdem
gloriosi Martyris Christi implorat ducatum. Verum
cum ipse precem funderet, ecce in silentio precantis
presbyter nostrae Ecclesiae, Firmus nomine.
Florentio aliunde superveniens adjungitur. Quem conspiciens
Florentius percunctatus est quo iter ageret.
Respondens memoratus presbyter, ad Uzalensem se
pergere civitatem, unde etiam se presbyterum esse
confessus est. Tunc Florentius animo exhilaratus gratulari
plurimum coepit, omne suum gaudium celare
non potuit, sed ab ipso rei gestae exordio supradicto
presbytero itineris sui comiti adjuncto, quae secum
divina misericordia per gloriosum Amicum suum egerit,
ordine indicavit. Deinde finito itinere Florentius
una cum presbytero ad civitatem venit, beati Martyris
limina humili pietate ingressus, et pavimento
prostratus omnipotenti Domino Jesu Christo, ejusque
beatissimo Amico gratias egit. Monasteria quoque ingressus
venerabili episcopo, simulque servorum Dei
ad se concurrenti choro, omnia haec enarravit. Et nos
quoque secum per multam gratiarum actionem in
laudes Dei et coronae martyris Stephani alacriter excitavit
ac ferventissime accendit. Haec dicta sunt a nobis
pauciora de multis quae valuit stilus indagare, et
legenda magis cum desiderio, quam cum fastidio religiosis
pectoribus commendare.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.