PL 42, col. 1121
Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem coeli, et latitudinem
terrae, et profundum abyssi quis mensus est?
Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit [(Eccli. I, 2, 3)]
?
Ecce propheta dicit, imo ipse Dominus
qui loquebatur per prophetam, quod sapientiam
Dei nullus investigavit. Christus est enim Dei virtus
et Dei sapientia [(I Cor. I, 24)] . Nullus secundum divinitatem
potuit investigare Dei sapientiam: quia secundum
id quod Filius natus est de Patre sine matre, nativitatem ejus quis enarrabit
[(Isai. LIII, 8)]
?
CAPUT VII.
Contra Arianos. Dic mihi, haeretice,
qui audes dicere quod minor sit Dei Sapientia: dic
mihi, altitudo coeli quanta sit, latitudo terrae, profundum
abyssi? Numera si potes pluviae guttas, arenam
maris, et dies saeculi: tuorum etiam numerum
capillorum, quoniam omnes capilli capitis vestri numerati
sunt [(Matth. X, 30)]
, demonstra mihi, atque
explica parva ista inferiora, et tunc tibi credam posse
te investigare superiora. Sed non potes, non vales.
Spiritus Dei te convincit, qui vos haereticos ante
praevidit. Qui enim ista quae superius diximus, conscripserunt
atque senserunt, spiritu agebantur veritatis,
non erroris. Tu autem, haeretice, cum haec non
vales explicare, audes de ipsa quae investigari non
potest, Dei Sapientia disputare: et magnus tibi videris,
quia disputas nullo altercante tecum, nullo judice
praesidente. Et dum suffragatur tempus errori tuo,
existimas te aliquid esse, cum nihil sis: et seductus
multos seducere concupiscis; aliquos pecunia, aliquos
potentia: tales tibi congregas, quos plurimos
tecum perdas. Non est hic tibi labor utilis ad salutem,
sed potius ad perniciem. Talia enim docendo,
imo non docendo, sed potius blasphemando, non cuilibet
potenti, sed ipsi Deo Patri in ejus Filio facere
demonstraris injurias. Major est Pater, minor est
Filius: melior est Pater, inferior Filius. Has contumelias
nec homo quilibet sapiens libenter accipiat,
qui filium meliorem se ipso, aut parem habere contendit.
Unde est etiam illud dictum propheticum: Laetatus est pater in filio sapiente, in vita sua vidit, et in
obitu ejus non est contristatus. Mortuus enim est pater,
et tanquam non est mortuus: similem enim reliquit post
se
[(Eccli. XXX, 5, 4)]
. Ecce propheta dicit sapientem
filium hominis esse similem patri; et tu, haeretice,
audes dicere ipsam Sapientiam, id est Dei Filium Patri
esse dissimilem? Propheta dicit mortuum hominem
patrem in eo quod filium similem reliquit,
vivere in filio; et tu audes ipsam sempiternam Vitam,
quod est Dei Filius, separare ab illo qui nunquam
moritur Patre?
CAPUT VIII.
Aequalitas personarum. Et quid,
inquis, facturus sum? Ipse dixit, Pater major me est [(Joan. XIV, 28)]
.
Quia non intelligis, ideo tibi male
sonat quod bene dixit. Nam ipse dixit; imo et confirmavit.
Prorsus ipse dixit, Pater major me est: ipse
Filius dixit. Sed vide quando hoc dixit: in susceptione
humanae naturae positus hoc dixit. Tunc dixit, Pater major me est,
quando dixit, Tristis est anima mea
usque ad mortem [(Matth. XXVI, 38)]
. Tunc dixit, Pater
major me est, quando flevit, quando lassatus est,
quando esurivit, quando sitivit. Tunc dixit, Pater major
me est, quando eum dicit Scriptura minoratum
paulo minus ab Angelis [(Psal. VIII, 6)] . Numquid enim
etiam hic insana superbia ita irreverens progreditur
vestra, ut Verbum Dei manens apud Patrem, audeat
in ipsa illa divinitate dicere Angelis esse minorem?
Si non audes, haeretice, hoc dicere, serva hos gradus,
et periet error tuus: Filius apud Patrem, et
cum Patre aequalis, quoniam sempiternus cum sempiterno,
semper manens cum semper manente: aequalis
missus, et veniens: in susceptione hominis minor,
non solum Patre, verum etiam Angelis: aequalis in
forma Dei, minor in forma servi: aequalis cum Patre
creans Angelos; minor Patre homines faciens angelos:
aequalis cum Patre novum construens mundum