PL 42, col. 1122

Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

; minor Patre perditum reparans mundum:
aequalis cum Patre vitam largiens aeternam; minor
Patre mortem suscipiens nostram.
CAPUT IX.
Christi nativitas. Hunc itaque Filium
credimus Dei in susceptione hominis minorem, in
divinitate Patri aequalem, factum, sicut Apostolus
dicit, ex semine David secundum carnem [(Rom. I, 3)] .
Ex semine enim David virgo Maria, qua de Spiritu
sancto concipiente, et in cujus utero Verbum carne
suscepta, nobis factus est mediator homo totus et
Deus [(I Tim. II, 5)] , Verbum, et anima, et caro unus
Christus. Hoc quippe nobis etiam ordo hujus sacramenti
declarat, quod posteaquam credimus in Deum
Patrem omnipotentem, credimus et in Filium ejus
Jesum Christum, de Spiritu sancto natum ex virgine
Maria. Et haec nativitas perturbat omnem cogitationem
humanam; quoniam virtus est eam operata divina.
Nam quando admittit ratio nostrae generationis,
ut virgo concipiens, virgo post partum permanens,
Filius videatur, et integritas inviolata servetur? Hoc
non potest implere quilibet homo natus: ille autem
potuit, quia non erat solus homo, sed Deus et homo;
qui propterea voluit nasci homo, quia perierat omnis
homo. Primum itaque miraculum magnum hujus Mediatoris
ac singulare fuit, quod sic natus est: ut ille
qui veniebat multos docere facere miracula, quae ipse
per se et per illos faciebat, haberet tamen aliquid
proprium qui nihil usurpaverat alienum. Solus enim
de virgine natus est, quia solus sine amplexu maris et
feminae de Spiritu sancto conceptus est: solus sine
corruptione implevit uterum matris, quia solus pro
nobis super coelos ascendit, ut sederet ad dexteram
Patris. Acceperunt ab illo discipuli ut facerent multa
et magna miracula, et fecerunt: nec tamen quispiam
praedicatur aut creditur de virgine natus, aut de Spiritu
sancto conceptus, nisi ille unus qui creator temporum
inventus in tempore est etiam ipse creatus,
suscipiens quam integram formaverat humanam naturam,
ut per ipsam quodam modo redemptor nostram
repararet ruinam. Et hic Dei Filius, et hominis
filius; Dei Filius in corde Patris, hominis filius in
utero matris: idem ipse unus Christus, qui processit
ex utero virginali tanquam sponsus de thalamo suo [(Psal. XVIII, 6)] .
In quo utero spirituales nuptiae sunt
celebratae, Deusque conjunctus est carni, et caro cohaesit
Deo, ut esset unus Christus Deus et homo.
CAPUT X.
Crudelitas Herodis. Hinc ergo procedens
velut sponsus de thalamo suo, ad cujus nuptias
commota universa exsultare visa est creatura. Namque
angelorum chorus ex his nuptiis pacem designat
hominibus bonae voluntatis: quia qui erat Dei Filius,
factus est et hominis Filius; suscipiens quod non erat,
non amittens quod erat. His nuptiis coeli novam stellam,
novum atque splendidum lumen illo ipso sponso
in se operante producunt; ut lumen verum sedentibus
in umbra mortis nuntiarent natum, et veluti lingua
sua laudarent hunc sponsum procedentem, quem sciebant
ad hoc suscepisse hominem mortalem, ut faceret
immortalem. Ad hunc sponsum Magi ab extremo terrae
veniunt, commoniti requirunt, vocati munera offerunt,
infantem natum necdum quidem videntes, sed
stella indice regem adorare cupientes. Ex his nuptiis
regis nati turbatus Herodes, perturbati et Judaei regem
totius creaturae non intelligentes; quaerit Herodes
quem audit regem natum infantem perdere, ne
illo crescente posset regnum amittere; Judaei nolentes
habere Dei Filium regem, ubi Christus nasceretur
Herodi produnt, atque de unius infantis nece utrorumque
voluntas astringitur. Postquam Herodes Judaeis
narrantibus didicit, ubi Christus occidendus posset
inveniri, vocans ad se Magos, tempus ab eis inquisivit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.