PL 42, col. 1123
Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
stellae, missisque in Bethlehem ait: Ite, diligenter
inquirite de puero, ut et ego veniens adorem eum [(Matth.
II, 8)]
. O labia dolosa! utquid in corde et corde loqueris
mala? Aliud enim habet tua lingua, aliud clamat
conscientia. Te ipsum decipis talia cogitando, erras,
fallis et falleris. Frustra in malo vigilat falsitas: non
a te, sicut decet, inquiritur veritas. Ecce audiunt te
Magi, aliud quidem foris dicentem, sed nesciunt te intus
aliud cogitantem, et pergunt ita ut ad te amplius
non revertantur. Ille enim eos admonebat, qui insipientiam
tuam deridens, hoc Magos facere praecepit
quod rex jusserat verus, non quod subdole persuaserat
falsus. Per aliam, inquit Evangelista, viam regressi
sunt in regionem suam [(Ibid., 12)]
. Verum cum a Magis
te delusum sensisses, Herodes, voluisti omnes infantes
terrae illius perdere, ut unum quem quaerebas posses
occidere. Sed ille sponsus noster, qui processit de
thalamo suo, ut ex ore infantium et lactentium perficeret
laudem, sivit te implere voluntatem tuam, ut
aetas quae lingua propria Christum non poterat confiteri,
testimonio mortis suae confiteretur, et crudelitas
immanis demonstraretur tua, et ad nuptias coelestis
sponsi infantium congregaretur turba. Dic, Herodes,
si te Christus ideo offendit, quia ejus Magis annuntiantibus
audisti regnum; quid te offenderunt bi qui
tecum adversus Christum sentiebant principes Judaeorum,
quorum filios interficiens ipsos magis atrocissima
poena in suis filiis afflixisti? Nam Christum minime
invenire potuisti. Sed quid tecum diutius agam?
Ipsos, ipsos conveniam Judaeos, qui dum infantem
Christum noluerunt agnoscere, filios suos cum illo
compulsi sunt amittere: quos quidem occidit mortique
propinavit Herodes vester amicus; sed his mortalitatem
aeternamque vitam donavit Christus, quem
vestrum etiam nunc dicitis inimicum.
CAPUT XI.
Contra Judaeos, ex Isaia et Jeremia. Vos, inquam, convenio, o Judaei, qui usque in hodiernum
diem negatis Filium Dei. Nonne vox vestra
illa est, quando eum videbatis miracula facientem,
atque tentantes dicebatis, Quousque animas nostras
suspendis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Ille autem
ad considerationem miraculorum vos mittebat dicens, Opera quae ego facio, ipsa testimonium de me perhibent [(Joan. X, 24, 25)]
:
ut Christo testimonium dicerent,
non verba, sed facta. Vos autem non agnoscentes
Salvatorem, qui operabatur salutem in medio terrae
vestrae [(Psal. LXXIII, 12)] , adjicientes in malo aistis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non
est verum.
Sed ad haec ille quid vobis responderit, advertere
noluistis. Nonne scriptum est, inquit, in Lege
vestra, quod duorum hominum verum sit testimonium [(Joan. VIII, 13, 17)]
?
Praevaricatores Legis, intendite
Legem. Testimonium quaeritis de Christo: in Lege
vestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium
verum sit [(Deut. XVII, 6; XIX, 15)] ; procedant
de Lege vestra, non tantum duo, sed etiam plures testes
Christi, et convincant auditores Legis, nec factores.
Dic, Isaia, testimonium Christo. Ecce, inquit, virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabilis nomen
ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum
Deus
[(Isai. VII, 14)]
. Accedat et alius testis: dic et tu,
Jeremia, testimonium Christo. Hic est, inquit, Deus
noster, et non aestimabitur alius absque illo, qui invenit
omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo et
Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est [(Baruch III, 36-38)]
. Ecce
duo testes idonei ex Lege vestra, ex quorum testimonio
non sunt compuncta corda vestra.
CAPUT XII.
Ex Daniele. Sed alii atque alii ex
Lege Christi testes introducantur, ut frontes durissimae
inimicorum conterantur. Veniat et ille Daniel sanctus,
juvenis quidem aetate, senior vero scientia ac
mansuetudine, convincat omnes falsos testes: sicut