PL 42, col. 1129

Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

et Filio, regnantem cum Patre et Filio. Trinitas una, et
tertia in unitate persona Spiritus sanctus, qui operatur
omnia in omnibus. Hunc et Ariani blasphemantes,
Patre Filioque volunt esse minorem. Nec eorum errorem
ille evangelicus revocat timor dicens, Si quis
dixerit verbum in Filium hominis, remittetur illi: si
quis autem dixerit verbum in Spiritum sanctum, non
remittetur illi, nec hic, nec in futuro saeculo [(Matth.
XII, 32)]
. Quid est, Ariane? sentisne quo progressa
fuerit immanitas tua? Dicis verbum in Filium hominis,
quia secundum divinitatem Filium Dei asseris
esse minorem. Dicis verbum in Spiritum sanctum, in
ipsa illa individua unitate etiam Filio esse minorem.
Dicendo tale verbum de Verbo, tale verbum de Spiritu
sancto, non remittuntur nec hic nec in futuro
saeculo peccata tua, et tu rebaptizando polliceris dimittere
aliena? Nos donum Spiritus sancti agnoscimus
esse remissionem omnium peccatorum, suffragante
nobis ipsa Veritate, quae post resurrectionem suam
ait discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum; si cui
remiseritis peccata, remittuntur illi [(Joan. XX, 23)]
. Vos
autem sacrilego ausu, quibus jam Christus dono
Spiritus sancti per Baptismum et originalia et propria
cuncta demisit omnino peccata, in jam baptizatis
exsufflatis Christum, respuitis Spiritum sanctum; et
renatum non abluere, sed sordidare; non liberare,
sed obligare; non vivificare, sed mortificare contenditis.
Nec mirum si has ruinas quotidie fabricatis, qui
petram integram Christum in fundamento habere
noluistis. A vestro errore separat Veritas filios suos,
quos sic fovet ut nutriat, non sicut tu blandiendo decipit
ut occidat.
CAPUT XX.
Resurrectio. Apud Catholicam,
dilectissimi, noveritis tantum esse veram fidem, germanam
pacem, perpetuam salutem. Non enim in angulo
est, sed ubique tota est. Si quis ab ea discesserit,
atque haereticorum se errori tradiderit, ut fugitivus
servus judicabitur, non ut filius adoptivus: nec ad
vitam aeternam resurget, sed potius ad damnationem.
Quoniam bonis malisque promittitur resurrectio: Omnes quidem resurgemus,
ait Apostolus, sed non
omnes immutabimur [(I Cor. XV, 51)]
. Et quid prodest,
fratres mei, resurgere, et non immutari? Qui enim in
illa vita non fuerit immutatus, a justo judice invenitur
esse damnatus. Damnatus autem aeternam non consequitur
vitam, qui de adversario diabolo victricem
noluit accipere palmam. Quid enim prodest, dilectissimi,
quod non illis vinculis in idolorum cultu
quempiam diabolus tenet, et visco haereticorum captum
detentumque possidet? Qui vult ad aeternam
vitam pervenire, contra omnes diaboli laqueos debet
fortiter invigilare. Non enim qualis est ista vita, ita
invenietur et illa.
CAPUT XXI.
Differentia temporalis vitae et aeternae. Quantum autem distat inter hanc et illam, debet
nosse Charitas vestra. Hic falsitas, ibi veritas: hic
perturbatio, illic fida possessio: hic pessima amaritudo,
illic sempiterna dulcedo: hic periculosa elatio,
illic secura exsultatio: hic timetur ne qui erat amicus,
efficiatur subito inimicus; illic semper manet
amicus, quia nullus illuc admittitur inimicus: hic
quidquid est bonum, timetur ne pereat; illic quidquid
acceperis, ab illo servabitur qui facit ut nec tu
transeas, et quod acceperis non amittas: hic mors,
ibi vita: hic luctus, ibi gaudium: hic omnia quae
creavit Deus, illic ipse pro omnibus et in omnibus
Deus: et quae digna dicuntur, si tamen aliqua dicuntur.
Non enim sufficit humana lingua laudare, quod
sensus mortalium non valet comprehendere. Veniemus
illuc, fratres mei; et ibi videbimus quod oculus hic
non vidit, ibi audiemus quod auris hic non audivit,
ibi intelligemus quod cor humanum comprehendere
hic non valuit [(I Cor. II, 9)] , videntes fruentesque
exsultabimus inenarrabili gaudio [(I Petr. I, 8)] . Et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.