PL 42, col. 1130
Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
quale gaudium erit, ubi nullus timor erit? Quale
gaudium erit, cum te videris socium esse Angelorum,
participem regni coelorum, regnare cum Rege, nihil
concupiscendo omnia possidere, sine avaritia divitem,
sine pecunia administrantem, sine successore judicantem,
sine metu Barbarorum regnantem, sine
morte in aeterna vita viventem?
CAPUT XXII.
De via ad patriam. Sed ut ad ista
veniamus, viam tutissimam quae illuc perducit non
dimittamus. Quae est haec via? Christus ex toto se,
ex capite et ex corpore. Ex capite, aequalis Filius, in
manente manens: ex corpore minor, viam istam ut
gigas velociter transiens [(Psal. XVIII, 6)] . Caput et
corpus, Christus et Ecclesia. Nec ab illo separemur,
aliquid aliud de illo, sicut haeretici, credendo; nec
ab ista, pravis nostris moribus declinando. Haec est
mater vera, pia mater et casta, intrinsecus sui viri
dignitate ornata, non forinsecus mendacio fallente
turpiter colorata. Non vos ab ista matre nomen confictum
seducat alienum, non vos Ecclesiae species
aliena decipiat. Sponsa Christi non est quae virum
suum non cognoscit: turpis est quae tanti viri speciem
suis sermonibus fuscare contendit: frustra sibi
Ecclesiae nomen imponit. Video equidem te, o spelunca
subdola, decipiens, quia decepta: video quidem
quod aptes formam tuam sub specie aliena.
Quid te componis? quid tantum te exornas? quid fimbrias
tuas expandis? quid te contra veram sponsam
aequare contendis? Non te recipit sponsus, quia non
es sponsa. Sed pulchram te esse dicis, et de auro
atque ornamentis plurimis gloriaris. Respondet tibi
sponsus, respondet tibi speciosus forma prae filiis hominum [(Psal. XLIV, 3, 4)] :
Species fornicariae facta
est tibi, irreverens facta es in omnibus. Quod si dixeris,
Quare? Respondet, Quia sub specie sponsae componis
te, et mentiris sponsum tuum esse me. Species fornicariae
facta est tibi, irreverens facta es in omnibus. Non
sicut Patrem appellasti me: Ego enim et Pater unum
sumus [(Joan. X, 30)]
. Non sicut Patrem appellasti me,
et principem virginitatis tuae [(Jerem. III, 3, 4)] . Verba
sunt Christi per prophetam. Si enim ego essem princeps
virginitatis tuae, servarem integritatem tuam,
sicut integram servavi matrem meam. Quia ergo nec
principem virginitatis tuae, nec Patri me agnoscis
aequalem, nec ego te agnosco virginem. Noli te amplius
jactare esse quod non es: agnosce turpitudinem
tuam: Arius abstulit integritatem tuam. Non es igitur
sponsa, quia non es integra. Frustra enim illum
sponsum vocas, qui non est tuus: turpem enim viduam
non accipit Christus. Redi, redi repudiata, redi
confusa, redi serpentinis fraudibus violata; redi, non
in divinitate coelesti composita, sed humanis assertionibus
circumventa, redi: fallere temetipsam potes,
fallere sponsum non potes. Novit enim ille quam
quaerit, agnoscit ille quam vocat. Semper vivit mater:
noverca, quid te supponis? Non potes excludere
pulchram dominam, cum sis ipsa turpis ancilla. Species fornicariae facta est tibi.
Non enim servasti uni
viro fidem, quae catholicam non tenes unitatem. Ille
enim sponsus matrem quaerit veram, quae pie suos
filios nutriat; non turpem, quae alienos fraudulenter
occidat. Vide quae est haec mater vera, quae adhuc te
tolerat suos filios praefocantem, suo viro injurias irrogantem.
Tolerat, quia patientiam exhibet sui sponsi,
et exspectat auras libertatis, ut vindicetur ab eo ejus
humilitas, quoniam eam viri sui obtinet charitas.
Ipse est enim qui vivit et regnat cum Deo Patre et
cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.