PL 42, col. 1160

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

AUG. Quid ergo? inter Patrem et Filium dicis medium
nihil fuisse?
FEL. Ita prorsus.
AUG. Quomodo igitur negas Patri Filium coaeternum,
qui inter Patrem et Filium fateris esse nihil
medium, ne idipsum non medium tam constet esse
quam tertium?
CAPUT V.
FEL. Quoniam me disputandi arte
concludis, id quod a majoribus nostris dictum est,
breviter explicabo. Aiunt enim, quoties de initio Filii
et Patris aeternitate tractatur: Erat quando non
erat, et antequam nasceretur non erat.
AUG. Quantum adverto, manente malae credulitatis
errore sola verba mutata sunt. Dixisti namque, Erat
quando non erat. Erat istud, ad aevum pertinere vultis,
an ad Filium? Si ad aevum, id est, velut quoddam
ante Filii nativitatem aeternitatis spatium;
ecce ad superiorem blasphemiam necessitate delaberis,
cum inter Patrem et Filium, tertium quoddam
tempus immittis, dicisque, quia erat ante Filium Pater
et tempus, post haec duo Filius, post tria ista Spiritus.
Quod si admittimus, ut sine tempore gigni non
potuerit Filius, vide quam late pateant ista quae
dicimus. Nam si non sine tempore est Filius, certe
nec nisi in loco dicendus est genitus. Hoc admisso,
ante Filium et Spiritum sanctum coaevus quodam modo
Patri dicatur et locus. Quod si ita est, quod sine
loco et tempore nasci non potuerit Filius, in quo loco,
aut in quo tempore factum locum dicis et tempus?
Si in nullo, ecce sine tempore et loco fieri potuit
tempus et locus. Si in aliquo, idipsum videtur
tempus et locus, in cujus origine similiter et locus requiritur
et tempus. Quod si usque adeo sine tempore
et loco fieri aliquid potuit, ut nec in loco locum, nec
in tempore factum doceas tempus; nescio qua temeritate
contendas, quod nasci sine his non potuerit
Filius, qui quantum ad sanam fidem, et locum docetur
fecisse et tempus. Sed de hoc satis; nunc quod a
majoribus vestris dictum praedicas, repetamus. Erat,
inquis, quando non erat. Si Erat istud, ad tempus referas,
ecce ante Filium tempus: si ad Filium, nunquam
non erat Filius; erat enim jam quando non
erat Filius, a quo factum dicitur tempus. Sed,
Antequam nasceretur, inquis, non fuit. Quis, quaeso,
non fuit antequam nasceretur? Si Filius, ecce ipso
intellectu ante Filium fuisse dicitur tempus. Si autem
antequam nasceretur Filius, non erat tempus, sequitur
ut dicatur Patri Filius coaeternus, inter quem et
Patrem nullum fuisse dicitur tempus; maxime cum
inter caetera Evangelistis attestantibus, etiam tempus
fecisse dicatur Filius. Sed forte de Patre dictum
aliquis putet, Erat quando non erat Filius. Cui sententiae
secuta non concinunt, quibus dicitur, Et antequam
nasceretur non erat: nam per se Pater semper
existens etiam a vobis dici non potest natus, qui
non ab initio docetur exortus; et in Patrem cadere
non potest, Erat quando non erat genitus.
FEL. Quoniam me verbis ut mea fert opinio, inopinata
subtilitate certantibus non mediocriter defatigas,
idcirco quaeso, ut si fieri potest, exemplo cujuslibet
rei, possibile id esse quod docere conaris,
ostendas. Neque enim aliter credere possum, licet vi
orationis oppressus, coaeternum esse genitum Patri,
nisi aut utrumque genitum, aut utrumque patrem
dixeris sibi.
AUG. Quoniam me ad incomparabilium rerum
exempla compellis, idcirco quae sit ignis potentia videamus,
ex quo semper splendor, semper est vapor.
Utrumque de eo nascitur, nec ideo tamen ignis sine
horum quolibet aliquatenus invenitur. Haec tria non
se invicem gignunt, quia non de splendore ignis et
vapor, aut de vapore ignis et splendor, sed de igne

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.