PL 42, col. 1161
De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
splendor et vapor semper est genitus. Quae cum ita
sint, videsne etiam in creaturis posse aliquid nasci,
nec ostendi tamen tempus, quo id de quo natum est
sine genito potuerit inveniri? Si ergo visibilibus
exemplis ista perspicimus, cur non de Patre, Filio et
Spiritu sancto, quantum ad communem duntaxat atque
indifferentem aeternitatem, similia praedicemus?
Neque enim ideo necesse est Patrem et Filium et
Spiritum sanctum aeque dicamus ingenitum, quia nullum
ab altero aevo interveniente dicimus separatum:
cum etiam ex aliis rebus quaedam genita, nec ideo
tamen aut aeque gignentia, aut sine invicem docentur
exstantia. Sed quid prodest horum multa colligere,
cum paucorum testimoniis etiam caetera liceat
aestimare?
CAPUT VI.
FEL. Quoniam sententiam meam,
praecedentium patrum auctoritate fundatam, nova
disputandi arte conturbas; idcirco velim mihi dicas
de natura Filii Dei, id est, de substantia ipsa quid
sentias. Si enim, ut dicere vos soletis, homousion est
Patri, ipse quodam modo pater est sibi, alioquin
consubstantialis esse non potest genitori. Nam quidam
nostrum homousii opinionem ridere sic solebat, dicens,
Si non extrinsecus, sed ex eodem ipso prolatus
est Filius, in duos quodam modo divisus est unus,
quandoquidem non aliud gignens dicitur esse quam
genitus.
AUG. Dum nos Aristotelica dicis arte contendere,
ipse ad dialecticorum videris laqueos confugisse. Sed
nos fidei veritate confisos nequaquam possunt ista
terrere. Quid igitur? dicis ex substantia, credo, Patris
nasci Filium nequivisse, ne ingenitum Patrem
Filii videamur generatione dividere. Quod si ita est,
male creditur Filius, qui non ex Patre, id est, non ex
eodem ipso genitus, sed extrinsecus factus inter alia
praedicatur. Quod ut sit intellectu facilius, id ipsum
pro posse explicabo. Filiorum namque adoptivi
alii, naturales alii sunt. Ii qui geniti, ab initio filii semper
ac proprii; illi primo alieni, post filii, cum per
adoptionem in familiam videntur ascisci. Quibus ergo
comparandus est Filius Dei? Si adoptivis, erit apud
Patrem similis nobis; si propriis, ex substantia substitisse
dicendus est genitoris. Sed in duo, inquis,
substantia paterna dividitur, si ex solo Patre substantialiter
Filius generatur. Hoc quam stultum sit,
etiam visibilia ipsa nos docent. Quis enim unquam
vel carnalium patrum gignendo divisus est? Quod si
nec in conditionem corporis cadit ipsa divisio, nemo
enim sic genuit filium ut se perderet medium, et
salva integritate Patris non potuisse nasci dicitis Filium?
Sed quid plura? Nativitatem Filii Dei ortumque
rimantibus, haec, ni fallor, occurrunt; id est, ut
aut ex Patre sit, aut ex nihilo, aut ex altero, aut ex
se ipso. Horum, quaeso, consequentiam videamus.
Si ex se ipso; non recte filius dicitur, qui non natus,
sed ingenitus praedicatur: si ex nihilo; creatura cum
caeteris, non creaturae auctor ostenditur: si ex altero:
non ejus cui credimus, sed nescio cujus incogniti
patris filius praedicatur. Quod si praeter quatuor
haec non inveniri potest quintum, nec de his propter
evidentem blasphemiam tria praedicari penitus possunt;
restat ut substantialiter de Patre sit genitus:
quia, ut diximus, nec inveniri quintus, nec praeter
primum de his doceri potest aliquis modus; utpote
cum nec creatura, nec alterius patris filius, nec ut
Pater dicatur ingenitus.
FEL. Quasi vero ego aut praeter haec quintum, aut
de his tribus aliquid praedicarim: qui sic non ex
substantia Patris exstitisse Filium dico, ut tamen ex
ejus voluntate non negem genitum.
AUG. In unum de supradictis consequentia ipsa
detruderis. Cum enim de Filii substantia requirimus,