PL 42, col. 1162

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

quem tu ex Patre substantialiter genitum non fateris,
sine dubio inter alia ex nihilo factum esse contendis:
quandoquidem nec corruptibiles creaturas dicimus
substitisse, nisi ut has Deum et voluisse per ineffabilem
dispensationem, et potuisse per singularem
potentiam dicamus efficere; dum et volutatem fuisse
novimus qua placuit Deo, et potestatem qua posse
subjacet Domino.
FEL. Ergo ad exstantiam Filii potestas paterna non
sufficit?
AUG. Quasi ego de potestate Patris, et non de ipsa
paternitatis veritate contendam. An ei se dici maluit
Patrem, quem non sibi, sed creaturis voluit esse
consimilem? Et ideo fatendum tibi est, ex substantia
Patris exstitisse Filium, si et natus et Deus est;
aut Filium pariter et Deum negare, si non ex paterna
substantia, sed ex nulla, operante tantum, sicut
etiam in aliis creaturis, Patris voluntate et potestate
creatus est.
CAPUT VII.
FEL. Quoniam me ad ejusmodi
confessionem necessitate compellis, id quod a majoribus
nostris dici assolet, non tacebo. Aiunt enim,
creaturam esse Filium, sed perfectam, et quae dominari
possit omnibus creaturis.
AUG. Gaudeo quidem quod irreligiosae praedicationis
intimum virus manifesta confessione prodideris:
nihil tamen quod credulitate dignum videatur, opponis.
Creatura namque est, ex eo quod adhuc non est,
aut aliquando non fuit, rei cujuslibet corruptibilis,
quantum in se est, per omnipotentis Dei voluntatem
facta substantia. Haec definitio utrum in Dei cadat Filium
videamus. Nam Filius in eo quod est, indifferentis
naturae veritate prolatus est; qui ex eo qui
est, id est ex gignente, non dissimilis natus est. Et
ideo inter Filium et creaturam primum, ni fallor,
ista discretio est: quia ille ex Patre substantialiter
gignitur; creatura non ex substantia facientis, sed ex
sola voluntate ac potestate perficitur. Ista corruptibilis
per naturam, nisi fuerit servata per gratiam; ille
incorruptibilis, qui nascendo incorruptibilem ex incorruptibili
Patre videtur habere substantiam. Filius
per omnia similis Patri; dissimilis creatura factori.
Ille non ex eo quod non est, in id quod est; et propterea
nunquam in id quod non est, ex eo quod est:
illa ex eo quod non est, in id quod est; et propterea
quantum ad se attinet, ex eo quod est, in id quod
non est, sui ortus conditione revertitur.
FEL. Non video quid arcano hujus obscuritatis involveris:
et ideo recte facies, si id quod a te, ut
mea fert opinio, incomprehensibiliter dictum est, intelligibilius
explicaveris.
AUG. Dixi, inquam, de Filio, cum eum a creaturae
definitione discernerem, quoniam is non ex eo quod
non est, in id quod est: quod tale est ac si dicerem,
non ex nihilo factus est. Et propterea nunquam in id
quod non est, ex eo quod est; id est nunquam in
nihilum, ex eo ipso quod est, naturae suae proprietate
solvendus est. Creatura vero, ex eo quod non est,
in id quod est: quo ostenditur, quia ex nihilo prolata
est. Et propterea quantum ad se attinet, ex eo
quod est, in id quod non est; id est, in nihilum, nisi
perpetua gratia fecerit, naturae suae qualitate vertenda
est. Ergo nunquam non erit Filius, qui substantialiter
docetur esse perpetuus; et hoc utpote proprio,
a conditione omnium creaturarum, quae per
ipsum factae sunt, non injuria noscitur separandus.
CAPUT VIII.
FEL. Licet intelligentiam meam
nova rerum subtilitate perstringas; nescio tamen quo
pacto dicas, quod coaeternus Patri sit Filius: cum et
communi loquendi modo et naturae lege prior gignens
videatur esse quam genitus.
AUG. Si naturae auctorem creaturarum legibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.