PL 42, col. 1166

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

mortuus est, qui et resurrexit: nec ideo tamen
utrumque ex uno, sed ex singulis singula, in utroque
tamen perfectus ipse complevit, dum unus atque inseparabilis
tam diversa complevit: uno mortem gustavit,
altero mortuos suscitavit: sicque se Deum et
hominem utriusque verus Mediator, nec geminata
persona, nec substantia confusa monstravit. Ingressus
est virginis uterum Dei Filius, ut iterum
nasceretur ante jam genitus: suscepit totum hominem,
qui jam habebat a Patre plenissimam deitatem.
Non dissimilis genitori, cum nasceretur ex
aeterno perpetuus: non dissimilis homini, cum ex
matre nascitur moriturus. Idem tamen et aeternus
in suo, et moriturus in nostro; dum utrumque
continet ex se ipso, et neutrum perdit ex altero. Sicque
ex Deo et homine non imperfectus, sed in diversa
proprietate plenissimus natus est Christus,
sicut ex anima et corpore unusquisque hominum
docetur esse perfectus. Non alius homo corpus,
alius animus: quamvis aliud animus, aliud corpus,
unus tamen atque idem homo et corpus docetur et
animus. Rursum non unum atque idipsum corpus et
animus, quia ex utroque homo factus est unus. Non
enim haec aut substantiam confundunt in unitate personae,
aut personam geminant diversitate substantiae,
quandoquidem unus ex his homo noscitur exstitisse.
Non perdunt propria: sed quia in unum atque
inseparabile convenerunt, ex propriis videntur facta
communia. Afficitur in corpore mens doloribus corporis,
fatigatur corpus cogitationibus mentis: et unum
tamen horum proprium est corporis, alterum mentis;
quod dum uni homini acciderit, et corporis commune
videtur, et mentis. Sic post partum virginis,
non alius Dei, et alius hominis, sed idem Christus
Dei et hominis filius fuit. Et sicut in uno homine
aliud animus, aliud corpus: sic in Mediatore Dei
et hominum, aliud Dei Filius, aliud hominis fuit;
unus tamen ex utroque Christus Dominus fuit. Aliud,
inquam, pro discretione substantiae: non alius,
pro unitate personae.
CAPUT XII.
FEL. In superioribus quidem me
ad credendam Christi ex matre nativitatem salva
perpetuitate compuleras: sed quia contra rationem vi
orationis extorta non in nobis possunt esse continua;
idcirco cum ad propositionem meam sollicita intentione
respicio, necdum mihi videor in his quae a te
dicta sunt invenisse quod quaero. Nescio enim quomodo
natum doceatis ex tempore, quem coaeternum
Patri dicitis jam fuisse. Nasci enim est velut quidam
motus rei non exstantis antequam nascatur, id agens
beneficio nativitatis ut sit. Quo colligitur, Christum
qui erat, nasci non potuisse; si nasci potuit, non
fuisse.
AUG. Ad inquisitionem nos incomprehensibilium
rerum nova interrogandi curiositate compellis: et
ideo non nisi quibusdam exemplorum lineamentis
poterit explicari quod quaeris. Patere igitur me pro
affirmato afferre rem alterius quaestionis: qui cum eam
non pro fide sui, sed pro alterius ostensione nunc
profero, non in ea me conjicias explicare quod credo;
sed ita me credere ad praesens puta, ut intelligere
facilius possis ista quae dixero. Fingamus ergo, sicut
plerique volunt, esse in mundo animam generalem,
quae sic ineffabili motu semina cuncta vivificet, ut
non sit concreta cum genitis, sed vitam praestet ipsa
gignendis. Nempe cum haec in uterum passibilem,
materiam ad usus suos formatura pervenerit, unam secum
facit esse personam ejus rei, quam non eamdem
constat habere substantiam: et fit operante anima et
patiente materia, ex duabus substantiis unus homo;
cum aliud anima doceatur, aliud caro: sicque animam
nasci fatemur ex utero, quam ad uterum venientem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.