PL 42, col. 1167

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

vitam dicimus contulisse concepto. Nasci, inquam,
ex matre dicitur, quia ex hac sibi corpus aptavit, in quo
nasci posset: non quia antequam nasceretur, quantum
ad se attinet, ipsa penitus non fuisset. Et hic si verborum
vim, quotidiani sermonis contemplator attendas,
contraria proponimus, oppugnantia praedicamus:
et in his tamen verum constat esse quod dicimus. Ex
matris utero cum corpore scimus animam nasci:
sed etiam matre priorem videmus animam praedicari.
In filio mater animam gignit: sed tamen etiam in
ipsa matre non nisi animus vivit, sine quo ne ipsa
quidem potest esse quae genuit. Itaque si originem
animantis potentiae requiramus, prior est matre, et
ex hac rursus nata videtur esse cum sobole: prior,
inquam, anima, per quam mater est animata; prior
mater, per quam in filio nata videtur et anima: sed
non mater in carnem animam vertit, nec carnem in
animam commutavit; sed animatam carnem de utero
matris, idem carnis et animae et totius hominis Creator
exhibuit: qui per dispensationem analogiae diversa
jungentis in uno atque eodem homine, et
utrumque insolubili unitate conjunxit, et neutrum ex
alterius participatione confudit. Sic ergo, imo multo
incomprehensibilius atque sublimius natus est susceptione
perfecti hominis de matre Filius Dei, qui est
per omnipotentiam singularem genitis omnibus, non
facultas tantum, sed et causa nascendi: secundum
hominem, inquam, de virgine natus est Deus; eo
pacto quo cum corpore nasci docetur et animus:
non quia utriusque est una substantia, sed quia ex
utroque fit una persona: non alius homo corpus, et
alius animus; sed unus homo corpus et animus. Sic
post partum virginis, non alius Dei filius et alius hominis;
sed idem Christus Dei et hominis filius. Et sicut
in uno homine aliud corpus, aliud animus: sic in
uno Mediatore aliud Dei, aliud hominis filius; sed
idem tamen et non alius Dei quam hominis filius,
quamvis propter aliud Dei, et propter aliud hominis
filius. Non ab initio carnis coepisse dicimus Filium
Dei, ne temporalem credat aliquis deitatem: non ab
aeterno Filii Dei novimus carnem, ne non veritatem
humani corporis, sed quamdam eum suscepisse putemus
imaginem. Neque enim consumit majestatem
Filii Dei, veritas carnis; aut veritatem carnis, immensitas
deitatis; dum unum radiat virtutibus suis,
aliud docetur infirmitatibus nostris. Unus autem atque
inseparabilis Christus et humiliatur in assumptis, et
glorificatur in propriis; cum et affici non dedignatur
injuriis, et aequalitatem custodit genitoris. Genuit
ergo Maria et non genuit Filium Dei: genuit, quando
ex ipsa secundum carnem natus est Christus; non genuit
quando de Patre sine initio exstitit Filius: genuit,
quando ex hac Verbum caro processit, ut habitaret
in nobis [(Joan. I, 14)] ; non genuit quando in
principio erat Deus Verbum, quod originem praestitit
universis. Nolite ergo partu virginis determinare originem
Dei Verbi: nolite de virgine genitum corpus
coaeternum dicere deitati; quia Mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)] prima nativitate
coaeternus est Patri, secunda particeps temporis
nostri; in illa auctor temporis, in ista particeps
est aetatis.
CAPUT XIII.
FEL. Quoniam de mysterio Mediatoris
perspicua ratione, et ad credendum cuivis
sufficienter tractasti; idcirco quaeso ut mihi quid etiam
de anima Christi sentiendum sit, jubeas explicari. Ita
enim a majoribus nostris semper est traditum, quod
Christi corpus ad vicem animae communis, ipsius Filii
Dei habitus animarit; nec accessione vitalis spiritus
indigens fuerit, cui inhabitans fons vitae potuit
conferre quod vixit.
AUG. Possemus quidem id quod in hac quaestione
catholicae auctoritatis definitione praescribitur, divinorum
voluminum testimoniis edocere: sed quia
nunc non librorum indicio, sed sola ratione placuit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.