PL 42, col. 129
Contra Fortunatum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Constat esse animam nostram, quae in his corporibus
habetur, quod de ejus voluntate venerit, et de voluntate
ipsius iterum assumatur.
34.
AUG. dixit: Unde dixerit Dominus noster, Potestatem
habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo
sumendi eam, omnibus notum est: quia passurus
erat, et resurrecturus. Ego autem abs te iterum atque
iterum quaero, si Deo nihil noceri poterat, cur huc
animas misit?
FORT. dixit: Naturae contrariae modum imponere.
35.
AUG. dixit: Et omnipotens Deus, misericors et
omnium summus, ut modum imponeret naturae contrariae,
ideo illam moderatam esse voluit, ut nos immoderatos
efficeret?
FORT. dixit: Sed ideo ad se revocat.
36.
AUG. dixit: Si ad se revocat ab immoderatione,
si a peccato, ab errore, a miseria; quid opus erat
tanta mala animam pati per tantum tempus, donec
mundus finiatur: cum Deo, a quo eam dicitis missam,
noceri nihil possit?
De eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram;
usque ad id
quod scriptum est, Et factum est vespere, et factum est
mane dies unus [(Gen. I, 1-5)]
. Hoc capitulum Legis
adversum esse Evangelio stultissimi Manichaei arbitrantur,
dicentes in Genesi scriptum esse quod Deus
per se ipsum fecerit coelum et terram et lucem; in
Evangelio autem scriptum esse per Dominum nostrum
Jesum Christum fabricatum esse mundum, ubi
dictum est, Et mundus per ipsum factus est, et mundus