PL 42, col. 130
Contra Fortunatum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
FORT. dixit: Quid ergo dicturus sum?
37.
AUG. dixit: Et ego novi non te habere quid dicas,
et me cum vos audirem in hac quaestione nunquam
invenisse quod dicerem; et inde fuisse admonitum
divinitus ut illum errorem relinquerem, et ad
fidem catholicam me converterem, vel potius revocarem,
ipsius indulgentia qui me huic fallaciae semper
inhaerere non sivit. Sed si confiteris te non habere
quod respondeas; omnibus audientibus et recognoscentibus,
quoniam fideles sunt, catholicam fidem, si
permittunt et volunt, exponam.
FORT. dixit: Sine praejudicio professionis meae dixerim:
illa quae a te opponuntur cum retractavero meis
cum majoribus, si minus responderint interrogationi
huic meae, quae similiter a te nunc mihi offertur; erit
in mea contemplatione (quia et ego animam meam
cupio certa fide liberari) venire ad hujus rei inquisitionem,
quae a te mihi offertur, et ostensurum te
polliceris.
AUG. dixit: Deo gratias.
illum non cognovit [(Joan. I, 10)]
. Tribus enim modis
refelluntur. Primo, quia cum dicitur, In principio fecit
Deus coelum et terram; Trinitatem ipsam christianus
accipit, ubi non solum Pater, sed et Filius et Spiritus
sanctus intelligitur. Non enim tres deos, sed
unum Deum credimus, Patrem et Filium et Spiritum
sanctum: quamvis Pater Pater, et Filius Filius sit, et
Spiritus sanctus Spiritus sanctus. De qua unitate Trinitatis
hoc loco longum est disputare. Deinde, quia ubi
dicitur, Dixit Deus, Fiat, et factum est; ibi necesse est intelligatur