PL 42, col. 134

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Deinde subjungit, Verumtamen unusquisque uxorem
suam sicut se ipsum diligat; mulier autem ut timeat virum [(Ephes. V, 25, 22, 31, 32, 33)]
.
Nonne alio loco
evidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et
conjunctionem a Domino Deo conditore atque ordinatore
consistere, cum dicit: Verumtamen neque mulier
sine viro, neque vir sine muliere, in Domino. Sicut enim
mulier ex viro, ita et vir per mulierem: omnia autem
ex Deo [(I Cor. XI, 11, 12)]
? Quod isti si considerare
vellent, non quibusdam capitulis separatis et adversus
se invicem magna fraude collatis caliginem facerent
imperitis; sed omnia tam in Veteri quam in Novo Testamento
uno sancto Spiritu conscripta et commendata
esse sentirent.
4.
Nam et in Veteri Testamento habent apud
Isaiam prophetam quanta promittantur spadonibus:
ne in Novo solo arbitrentur esse laudatos a Domino,
ubi dicit esse quosdam qui se ipsos castraverunt propter
regnum coelorum, et addidit, Qui potest capere,
capiat [(Matth. XIX, 12)]
. Nam et Isaias ita dicit: Haec
dicit Dominus spadonibus eis qui custodierint praecepta
mea, et elegerint sibi quae ego volo, et capaces fuerint
testamenti mei; dabo illis in domo mea et in muro meo
locum nominatissimum, meliorem multo filiorum atque
filiarum: nomen aeternum dabo illis, nec unquam deerit [(Isai. LVI, 4, 5)]
.
Certis enim quibusdam umbris et figuris
rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem
atque ordinatissimam distributionem temporum,
populus ille tenebatur, qui Testamentum Vetus accepit:
tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio
Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque
apostolica disciplina reperiantur, quamvis ardua et
divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris
veteribus desint. Sed sanctae Scripturae non temerarios
et superbos accusatores, sed diligentes et pios
lectores desiderant.
CAPUT IV.
De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Dominus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis
fratris tui clamat ad me de terra. Nunc maledictus eris
a facie terrae, quae absorbuit et recepit sanguinem fratris
tui ex caede manus tuae: te enim operari necesse est terram,
quae steriles tibi fructus dabit
[(Gen. IV, 10-12)]
.
Huic capitulo Geneseos, quo meledictionem accepit
Cain, ut terrae sterilitate puniretur, calumniantes Manichaei,
et Evangelio contrarium demonstrare cupientes,
non sane, mihi videntur cogitare cum hominibus
se agere, sed prorsus quasi pecora forent, qui eos audirent
vel eorum scripta legerent; sic abusi sunt imperitia
eorum et tarditate ingenii, vel potius animi
caecitate. Quippe dixerunt huic capitulo illud in Evangelio
esse contrarium, quod Dominus ait discipulis
suis: Nolite cogitare de crastino; nam crastinus dies
ipse cogitabit sibi. Respicite volatilia coeli, quia non seminant,
neque metunt, neque colligunt in horrea [(Matth.
VI, 34, 26)]
. Quasi vero Cain parricida discipulis
Christi comparandus sit, ut quoniam ille meruit poenam
sterilitatis terrae, consequens esset ut eamdem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.