PL 42, col. 135

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sterilitatem isti etiam paterentur, qui Dominum Jesum
Christum secuti, praedicando Evangelio parabantur.
Imo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum
de Genesi, alterum de Evangelio tanquam sibi inimica
posuerunt, tanta invenitur amicitia atque concordia,
ut nulla major desideranda sit. Quid enim congruentius,
quam ut illum, cujus erat scelere frater occisus,
etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur: illis
autem, per quorum ministerium in praedicando Dei
verbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime
cogitantibus fructuosa terra serviret? Quod si in Veteri
Testamento exhorrescunt maledicto Dei terram
sterilem factam esse peccatori; cur non in Novo Testamento
exhorrescunt maledicto Domini nostri Jesu
Christi arborem fici aridam factam [(Matth. XXI, 19)] , nullo
peccato domini sui? Item si Domini sententia delectantur,
qua discipulis dicit ne de crastino cogitent,
quod de victu eorum Deus curam gerat; cur non et
prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens, Abjice in Dominum sollicitudinem tuam, et ipse te pascet [(Psal. LIV, 23)]
?
Ut hoc modo, si possint, miseri intelligant,
et illa quae detestantur in Veteri Testamento de
Deo dicta, usque adeo recta esse, ut etiam in Novo
inveniantur; et illa quae in Novo laudant et praedicant,
etiam in Veteri reperiri: unde clarescat bene
intelligentibus utriusque Testamenti manifesta concordia.
CAPUT V.
1.
De eo quod scriptum est in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram
[(Gen. I, 26)]
. Hunc locum Manichaei, quo
scriptum est in Genesi, hominem factum esse ad imaginem
et similitudinem Dei, propterea dicunt Novo
Testamento esse contrarium, quia Dominus in Evangelio
dicit Judaeis, Vos ex patre diabolo estis, et desideria
patris vestri facere vultis: ille homicida erat ab
initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est [(Joan. VIII, 44)]
:
et quod alio loco Judaei serpentum
genimina et viperarum appellantur [(Matth. III, 7, et
XXIII, 33)] . Non intelligunt illud esse dictum de homine
antequam peccaret, quod factus est ad imaginem
et similitudinem Dei: hoc autem quod in Evangelio
est, Vos ex patre diabolo estis, peccatoribus et
infidelibus dici. Tribus enim modis in Scripturis sanctis
filiorum nomen accipitur: uno, secundum naturam,
quomodo Isaac filius Abrahae, vel etiam caeteri
Judaei qui ex eadem origine veniunt: alio, secundum
doctrinam, ut filius ejus in ea re quisque appelletur,
a quo aliquid didicit; sicut filios suos Apostolus appellat,
qui ab illo didicerunt Evangelium [(I Cor. IV,
14, 15)] : tertio, secundum imitationem, sicut filios
Abrahae nos vocat Apostolus, qui ejus fidem imitamur [(Galat. III, 7)] .
Duobus ergo modis peccatores infideles
Judaei, filii diaboli vocantur a Domino; vel
quod ab ipso impietatem didicerunt, sicut de ipso
diabolo Apostolus dicit, Qui nunc operatur in filiis
diffidentiae [(Ephes. II, 2)]
: vel quod eum imitantur,
quod magis pertinet ad id quod de illo dictum est, Et
in veritate non stetit; quia et ipsi Judaei in veritate legis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.