PL 42, col. 137
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
dilectionem Dei. Et ideo respondenti quod omnia
mandata illa servavit, dicit unum ei deesse, si vult
esse perfectus, ut vendat omnia quae habet, et det
pauperibus, et sequatur eum [(Matth. XIX, 17,-21)] .
Ex quo manifestum est, et honorem parentum in
gradu suo esse servandum, et eos tamen in divini
amoris comparatione, praesertim si impedimento
sunt, nulla dubitatione oportere contemni. Nam et
in Scripturis veteribus habes positum: Qui dicit patri
aut matri, Non novi vos, et qui filios suos non agnoscit,
ipse autem cognovit testamentum tuum [(Deut.
XXXIII, 9)]
. Ergo si et in Novo Testamento commendatur
parentum dilectio, et in Veteri commendatur
parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi
Testamenta consentiunt.
CAPUT VII.
1.
De eo quod in Exodo scriptum
est: Ego sum Deus zelans, tribuens filiis tertiae et
quartae generationis parentum peccata qui me oderunt [(Exod. XX, 5)]
.
Huic loco Manichaei illud de Evangelio
dicunt esse contrarium, quod Dominus dicit, Estote
benigni sicut Pater vester coelestis, qui solem suum oriri
facit super bonos et malos [(Matth. V, 45)]
: et illud
aliud quod idem Dominus ait, Non solum septies peccanti
fratri dimittendum, sed etiam septuagies septies. [(Id. XVIII, 22)]
.
A quibus tamen si quaeram utrum
Deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur.
Ipsi enim dicunt, Deum genti tenebrarum aeternum
carcerem praeparare, quam dicunt esse inimicam
Deo. Et parum est, sed eum etiam sua membra
simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant
dicere. Sed cum ad capitula Veteris et Novi Testamenti
veniunt, ut imperitos decipiant, et ea sibi adversa
esse criminentur, fingunt se nimis bonos. Sed dicant
nobis, quibus dicturus est Dominus, Ite in ignem aeternum,
qui praeparatus est diabolo et angelis ejus [(Id.
XXV, 41)]
; si omnibus parcit et neminem damnat?
Quare intelligendum est et illud rectum esse, quod Deus
retribuit parentum peccata filiis qui eum oderunt. Ex
eo enim quod addidit, qui me oderunt, intelligitur
eos puniri peccatis parentum, qui in eadem perversitate
parentum perseverare voluerunt. Tales enim
non saevitia, sed potius justitia Dei, et sua iniquitate
puniuntur, sicut Propheta ait, Sanctus enim Spiritus
disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus
quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente
iniquitate [(Sap. I, 5)]
: id est, corripietur homo superveniente
sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit
Spiritus sanctus. Et alio loco: Haec cogitaverunt, et
erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum [(Id. II,
21)]
: Et alio loco: Funiculis peccatorum suorum unusquisque
constringitur [(Prov. V, 22)]
. Quibus testimoniis
veteris Testamenti de Novo consentit Apostolus dicens: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum [(Rom. I, 24)]
.
Qua concordia utriusque Testamenti
satis ostenditur non esse saevum Deum, sed
unumquemque in se saevire peccando.
2.
Quod autem in tertiam et quartam scriptum est
generationem vindictam procedere, non aliud significari
arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui