PL 42, col. 138
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
pater esse incipit populi Judaeorum, quatuor aetates
sunt cum ista quae nunc agitur, quas Matthaeus evangelista
distinguit [(Matth. I, 17)] . Una est ab Abraham
usque ad David: alia, a David usque ad transmigrationem
in Babyloniam: tertia, a transmigratione in
Babyloniam usque ad Domini adventum: inde usque
ad finem quarta deputatur, tanquam senectus saeculi
caeteris aetatibus longior. Quas aetates pro generationibus
positas credimus, quamvis singulae pluribus
generationibus constent. Et quoniam tertia incipit a
transmigratione Babyloniae, quando Judaeorum est
facta captivitas; in quarta vero, id est, post adventum
Domini nostri, gens Judaeorum a solo proprio penitus
eradicata est: hoc datur intelligi quod dictum
est, tertiae et quartae generationis peccata parentum
redditurum Deum, his utique legitime atque debite,
qui parentum peccata perseverantes tenere, quam Dei
justitiam sequi maluerunt. Nam non pertinere patris
peccata ad filium juste viventem, propheta Ezechiel
apertissime ostendit [(Ezech. XVIII, 14-17)] .
3.
Quod autem in Evangelio dicitur, Estote benigni
quemadmodum Pater vester coelestis, qui solem suum
oriri facit super bonos et malos; non est Veteri Testamento
contrarium. Hoc enim facit Deus ut invitet ad
poenitentiam, sicut dicit Apostolus, Ignoras quia patientia
Dei ad poenitentiam te invitat? Nec tamen ideo
credendum est non puniturum Deum eos, qui, ut dicit
idem apostolus, thesaurizant sibi iram in die irae,
et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique
secundum opera sua [(Rom. II, 4, 5)]
. Namque istam
Dei patientiam et bonitatem etiam Propheta praedicat,
dicens, Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt
omnia, qui animas amas [(Sap. XI, 27)]
: et caetera innumerabilia
quibus intelligitur et in bonitate et in severitate
misericordiam et justitiam Dei Testamentum
utrumque praedicare.
4.
Si autem moventur quod dictum est, Ego sum
zelans; moveantur etiam illo quod dicit apostolus
Paulus, Zelo Dei vos zelo; desponsavi enim vos uni viro
virginem castam exhibere Christo [(II Cor. XI, 2)]
. Sancta
enim Scriptura verbis nostris loquens, etiam per haec
verba demonstrat, nihil digne de Deo posse dici.
Cur enim non etiam verba ista dicantur de illa majestate,
de qua quidquid dictum fuerit, indigne dicitur;
quia omnes opes linguarum omnium ineffabili
sublimitate praecedit? Nam quoniam zelando solent
mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et
disciplinam Dei, qua fornicari animam impune non
sinit, zelum Dei Scripturae vocaverunt. Est autem
animae fornicatio, aversio a fecunditate sapientiae, et
ad conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque
conversio.
5.
Illud vero quod dimittendum esse dicit fratri,
non solum septies, sed et septuagies septies, poenitenti
utique dicit. Deus autem illis se dicit retribuere
peccata, qui eum oderunt, non qui ei per poenitentiam
reconciliantur. Nam et apud prophetam Dominus
dicit: Nolo mortem peccatoris quantum ut revertatur
et vivat [(Ezech. XVIII, 23, et XXXIII, 11)]
. Ex quo