PL 42, col. 139
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
facile apparet, et in ea patientia quae invitat ad poenitentiam,
et in ea indulgentia quae ignoscit poenitentibus,
et in ea justitia quae punit eos qui corrigi
nolunt, utrumque Testamentum convenire atque congruere,
tanquam ab uno Deo utrumque conscriptum.
CAPUT VIII.
De eo quod scriptum est in Exodo, Oculum pro oculo, dentem pro dente
[(Exod. XXI, 24)]
;
et caetera talia. Huic loco Manichaei, quod in veteri
Lege par vindicta permittitur, et dicitur oculum pro
oculo, dentem pro dente esse perdendum, sic calumniantur,
quasi et ipse Dominus haec duo sibi veluti adversantia
atque contraria in Evangelio demonstraverit.
Ipse enim ait: Audistis quia dictum est antiquis,
Oculum pro oculo, et dentem pro dente: ego autem dico
vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in
maxillam, praebe illi et alteram; et quicumque voluerit
tecum judicio contendere, et tunicam tuam auferre, dimitte
illi et pallium [(Matth. V, 38-40)]
. In quibus
duabus sententiis revera duorum Testamentorum differentia
demonstratur, sed amborum tamen ab uno
Deo constitutorum. Nam quoniam primo carnales homines
ardebant multo amplius se vindicare, quam
erat illa injuria, de qua querebantur, constitutus est
eis primus lenitatis gradus, ut injuriae acceptae mensuram
nullo modo dolor vindicantis excederet. Sic enim
et donare aliquando posset injuriam, qui eam primo
non superare didicisset. Unde Dominus jam per Evangelii
gratiam ad summam pacem populum deducens,
huic gradui superaedificavit alterum; ut qui jam audierat
non ampliorem vindictam, quam quisque laesus
esset, reddere, placata mente totum se donare gauderet.
Quod etiam in illis veteribus Libris Propheta
praedicat, dicens: Domine Deus meus, si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus
mihi mala [(Psal. VII, 4, 5)]
. Et alius propheta dicit
de hujusmodi viro patiente injurias, et lenissime tolerante: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis [(Thren. III, 30)]
.
Ex quo intelligitur et mensuram
vindicandi recte carnalibus constitutam, et
omnimodam injuriae remissionem, non tantum in
Novo Testamento esse praeceptam, sed longe ante in
Vetere praenuntiatam.
CAPUT IX.
1.
De eo quod scriptum est, quod
locutus est Deus cum Adam et Eva, et cum serpente,
et cum Cain, et caeteris antiquis [(Gen. III, IV,
XIII, etc.)] : inter quos etiam et nonnullis apparuisse
scribitur, et ab eis visus esse, non uno, sed multis
Scripturarum locis, in quibus et locutus esse Deus
cum hominibus invenitur, et nonnullis apparuisse:
insidiantur Manichaei, et dicunt omnia contraria esse
Novo Testamento, quoniam Dominus dicit, Deum
nemo vidit unquam, nisi unicus Filius, qui est in sinu
Patris; ille annuntiavit nobis de eo [(Joan. I, 18)]
; et
iterum quod dicit Judaeis, Nec vocem illius aliquando
audistis, nec faciem ejus vidistis, nec verbum ejus habetis
in vobis manens: quia ei quem ille misit, non credidistis [(Id. V, 37, 38)]
.
Quibus respondemus eo ipso,
quod in Evangelio scriptum est, Deum nemo vidit unquam,